IT EN ES DE
 

Registered users
Username:
Password:

Not registered yet? Do it now!

PIAMS
» Institute
75th anniversary of foundation of PIAMS
Foundation charters
Headmasters
Historical note
Letter to the PIAMS
Press office
» Teaching offer
Academic courses
Free courses
Higher education
Ministerial education and training
Preparatory music courses
Quote di iscrizione
Short courses
Structured courses
Study weeks
Enrolment at PIAMS courses
Useful information
Academic calendar
General contributions
Teachers
» Library
Ambrosian Chant
Archivium musices
Bas Collection
Digital copies
Gifts
Liturgical manuscripts
Liturgical meetings
Magazines
Microforms
Modern Collection
Printings from microforms
Sixteenth-cent. publications
Thesis
» Ambrosian bibliography
Ambrosian Church dict.
Ambrosian Rite dict.
Hist. diocese's memories
The Milan Dome I edition
The Milan Dome II edition
» Archive
Bambini Archive
Ramella Archive
» Publications
Festiva Laus - Review
» Ambrosian liturgy
Canti Ambrosiani Semplici
Elenco canti per la messa
Liturgia del giorno
Liturgical books
Liturgical calendar
Liturgical education
Liturgical material
Mass Readings
Sources
» THECLA Project
Collaborators and backers
Fulfilled projects
Introduction
Ongoing projects
» Website
Banner Exchange
Credits
Links
Updates
User page
» Research and studies
Meetings
Official song of the Seventh World Meeting of Families
» Helping PIAMS
Donazioni e lasciti
Make a donation
» Search into the catalogues
PIAMS' friends
» Statute
» Aims
» Base
» Contribution
» To join PIAMS


With contributions from:
[Fondazione Cariplo]

Ambrosian Liturgy of the Hours in latin: Introduction

PRAENOTANDA
 
DE INDOLE INSTAURATIONIS BREVIARII AMBROSIANI


Cum Concilium Vaticanum II in sua die 4 decembris 1963 edita Constitutione Sacrosanctum Concilium de sacra Liturgia altiora principia sollemniter edixerit ad cursum Officii Romani instaurandum, ut «sive a sacerdotibus sive ab aliis Ecclesiae membris melius et perfectius in rerum adiunctis perageretur» (1), cumque iam abhinc plures annos auctoritate Pauli papae VI liber Liturgiae Horarum iuxta ritum Romanum promulgatus sit, Em.mus et Rev.mus Cardinalis Ioannes Colombo, archiepiscopus Mediolanensis, S. Congregationi Ritus Ambrosiani mandavit ut talem instaurationem Breviarii Ambrosiani proponeret, quae iisdem principiis a Concilio Vaticano statutis fulciretur, nec tamen quidpiam detraheret thesauro spiritali venerandae traditionis Ambrosianae.

Concilium enim declaravit «Sanctam Matrem Ecclesiam omnes ritus legitime agnitos aequo iure atque honore habere, eosque in posterum servari et omnimode foveri velle», atque optavit ut, ubi opus esset, «caute ex integro ad mentem sanae traditionis recognoscerentur et novo vigore, pro hodiernis adiunctis et necessitatibus, donarentur» (2). Atqui inter principia quae censuit in mentem revocanda et normas practicas quas statuit de fovenda atque instauranda Liturgia, «nonnulla habentur quae tum ad ritum Romanum tum ad omnes alios ritus applicari possunt ac debent» (3).

Haec ergo praecipue principia visa sunt tenenda:

1) Serventur ea ambrosianae traditionis elementa quae Concilii Vaticani lI documentis aetatisque nostrae pastoralibus necessitatibus non detrectent; quin etiam magis perspicua efficiantur quae nutrimentum fidei et pietatis afferant, catechesim sacramentorum praebeant, historiam salutis declarent atque amorem sanctae Ecclesiae et apostolicum zelum foveant.

2) «Ritus nobili simplicitate fulgeant, sint brevitate conspicui et repetitiones inutiles evitent, sint fidelium captui accommodati, neque generatim multis indigeant explanationibus» (4).

3) «Cum sanctificatio diei sìt finis Officii, cursus Horarum traditus ita instauretur, ut Horis veritas ternporis, quantum fieri potest, reddatur, simuIque ratio habeatur vitae hodiernae condicionum in quibus versantur praesertim ii qui operibus apostolicis incumbunt» (5).

4) Liturgia Horarum, utpote publica et communis oratio populi Dei, ita insuper instauranda est, ut ad eam in ecclesiis participandam vel in communi aut etiam a solo celebrandam alliciantur non solum sodales Institutorum status perfectionis sed etiam fideles (6).

5) Vesperae, ut preces vespertinae, et Laudes, ut preces matutinae, ex venerabili universae Ecclesiae traditione (cuius testis emicat sanctus Ambrosius, hymnorum «ad Laudes» et «ad Vesperas» auctor egregius) duplex cardo sunt Officii Ambrosiani; quare horae praecipuae sunt et habeantur (7).

6) Ea pars Matutini quae Laudes propriae dictas praecedit, in choro indolem nocturnae laudis retineat; ita tamen «accommodetur ut qualibet diei hora recitari possit, et e psalmis paucioribus lectionibusque longioribus constet» (8).

7) Hora Prima supprimitur. In choro et ab iis quorum iure interest, Tertia, Sexta et Nona serventur; aliis vero unam e tribus seligere licet, diei tempori magis congruentem (9).

8) Ut cursus Horarum iuxta praecedentes normas instauratus reapse observari possit, psalmi non amplius per decurias et binas hebdomadas, «sed per longius temporis spatium distribuantur» (10). Servata itaque ratione ritui Ambrosiano propria seligendi psalmos atque cantica in Matutino dominicarum, sollemnitatum, sabbatorum, feriarum de Exceptato, temporis natalicii et hebdomadae in Authentica, nihil impedit quominus in Matutino ceterarum feriarum psalmi plerumque seligantur sicut psallit Ecclesia Romana; eademque ratio observetur, diebus communibus, pro Horis minoribus et pro Vesperis, cum his in partibus cursus Ambrosianus idem esset qui Romae ante Pii X reformationem observabatur.

9) Ad lectiones quod attinet haec serventur:

  1. Ad Matutinum seu Officium Lectionis, duplex lectio adhibeatur, quarum prior sit biblica, altera vel ex operibus Patrum aut Scriptorum ecclesiasticorum deprompta, vel hagiographica (11).
  2. «Lectio Sacrae Scripturae ita ordinetur, ut thesauri verbi divini in pleniore amplitudine expedite adiri possint» (12).
  3. Lectiones de operibus Patrum, Doctorum et Scriptorum ecclesiasticorum depromendae (13) ita seligantur, ut thesaurus traditionis Ecclesiae Mediolanensis late pateat, adhibitis quoque operibus sanctorum Patrum qui vicinas Ecclesias illustrarunt, ut Brixiensem, Veronensem, Vercellensem, Taurinensem, Aquileiensem.
  4. «Passiones seu vitae sanctorum fidei historicae reddantur» (14)

10) Cum ab Apostolica Sede (15) omnibus passim indultum sit, ut lingua vernacula Officium persolverent, tam in choro quam in communi aut a solo, talem Ambrosiani Officii textus recognitionem accipiant, ut recitationi in lingua sive latina sive italica conveniant.

11) Annuente Romano Pontifice (16), versio latina ambrosiana psalmorum retenta est in Officio instaurato, quippe quae cum antiphonario cohaereat, nec ullam difficultatem pariat, cum in celebratione publica plerumque lingua italica usurpet.



NOTE  (torna in cima)
  1. Conc. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 87.
  2. Ibid., n. 4.
  3. Ibid., n. 3.
  4. Ibid., n. 34.
  5. Ibid., n. 88.
  6. Cfr. Ibid., nn. 98-100.
  7. Cfr. Ibid., n. 89a.
  8. Cfr. Ibid., n. 89c.
  9. Cfr. Ibid., n. 89d-e.
  10. Cfr. Ibid., n. 91.
  11. Cfr. infra, n. 66.
  12. Conc. Vat.II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 92a.
  13. Cfr. Ibid., n. 92b.
  14. Cfr. Ibid., n. 92c
  15. Notificatio S. Congregationis pro Cultu divino 14 iunii 1971, n. 4c.
  16. S. Congregatio pro Sacramentis et Cultu divino prot. n. CD 989/76.

  Indice Successivo »
www.unipiams.org                               www.unipiams.org                                             
www.unipiams.org                               www.unipiams.org                                                            
 Institute | Teaching offer | Library | Ambrosian liturgy | THECLA Project | Website | PIAMS' friends 
© Copyright 2014 PIAMS - Legal notes


 
Valid HTML 4.0!   Level A conformance icon, W3C-WAI Web Content Accessibility Guidelines 1.0   Creative Commons License