Ambrosian Liturgy of the Hours in latin: chapter II
Caput II DE SANCTIFICATIONE DIEI SEU DE VARIIS HORIS LITURGICIS
I. DE VESPERIS ET LAUDIBUS MATUTINIS IN GENERE
35. Vesperae, ut preces vespertinae, et Laudes, ut
preces matutinae, duplex cardo sunt Officii cotidiani; quare Horae
praecipuae habendae sunt, et ita celebrandae. «Qui enim sensum
hominis gerens - dicit S. Ambrosius - non erubescat sine psalmorum
celebritate diem claudere, cum aliam minutissimae aves sollemni
devotione et dulci carmine ortus dierum ac noctium prosequantur?»
(1).
36. Maximi ergo faciendae sunt Vesperae et Laudes
matutinae, ut oratio communitatis christianae, earumque celebratio
publica vel communis foveatur praesertim apud eos qui communem
vitam agunt. Immo earum recitatio commendetur etiam singulis fidelibus
qui celebrationem communem participare nequeunt.
II. DE VESPERIS IPSIS
37. Vesperae celebrantur cum «advesperascit
et inclinata est iam dies» (Lc 24,29), ut «de iis quae
in ipsa data sunt nobis, aut recte a nobis gesta sunt, persolvantur
gratiae» (2). Redemptionem enim recolimus per orationem quam
«sicut incensum in conspectu Domini» dirigimus et in
qua «elevatio manuum nostrarum» fit «sacrificium
vespertinum» (3). Hoc autem «de illo quoque vero sacrificio
vespertino sacratius intelligi potest, quod vel vespere a Domino
Salvatore cenantibus Apostolis traditur, cum initiaret Ecclesiae sacrosancta
mysteria; vel quod ipse die postero sacrificium vespertinum,
in fine scilicet saeculorum, elevatione manuum suarum pro salute
totius mundi oblatus est Patri» (4).
a) De lucernario
38. Magnum momentum sive spiritale sive pastorale
habet lucernarium, quo incipiunt Vesperae. In hac enim hora, ut
ad lucem, quae nescit occasum, spem convertamus, «oramus
ac petimus ut super nos lux denuo veniat, Christi precamur adventum,
lucis aeternae gratiam praebiturum» (5); et cum Ecclesiis
orientalibus consonamus, invocantes «Lumen hilarum sanctae
gloriae aeterni Patris caelestis, beatum Iesum Christum; ad occasum
solis perducti, videntes lumen vespertinum, canimus Patrem et
Filium et Spiritum Sanctum Deum».
39. Ad lucernarium, in celebratione publica vel communi
cui sacerdos vel diaconus praesidet, celebrans salutat populum: Dominus vobiscum,
eique
respondetur: Et cum spiritu tuo. In celebratione a solo vel absente sacerdote
seu diacono, incipit lucernarium:
V. Domine exaudi orationem nostram.
R. Et clamor noster ad te perveniat.
Deinde, etiam in recitatione a solo, dicitur modo
responsoriali lucernarium ipsum; pro qualitate diei vel temporis
vel festis indicatum (cfr. nn. 251, 252). In celebratione vero
publica, cum ritu lucis et incensi, infra n. 256 describendo,
compleatur.
Initio autem Vigiliae paschalis, sollemnius fit
lucernarium, ut in Missali describitur.
b) De hymmo et psalmodia
40. Deinde dicitur hymnus congruus. Hymnus ita instruitur
ut de suum Horae vel festo velut colorem et, praecipue in celebratione
cum populo, initium facilius et iucundius orationi praebeat (6).
Diebus per annum semper eligi potest hymnus S. Ambrosii Deus
creator omnium (7).
41. In dominicis Quadragesimae et Paschalis ternporis,
in oetavis Nativitatis Domini et Paschatis, in feriis de Exceptato
et in hebdomada in Authentica, necnon in aliquibus sollemnitatibus
et festis, statim post hymnum dicitur responsorium, «in choro»
olim nuncupatum, utpote quod sensum celebrationis exprimat.
42. Post hymnum vel, si occurrat, post responsorium
in I Vesperis, quando celebratio fit de sanctis, notitia de iisdem
declaratur (8).
43. Deinde fit psalmodia quae, nisi aliter suo loco
notetur, sequenti modo instruitur:
a) in dominicis, in feriis et memoriis psalmodia
constat duobus psalmis, vel duobus incisis psalmi longioris, cum
suis antiphonis, ad normam nn. 122 - 126.
b) In sollemnitatibus et festis psalmodia constat
uno psalmo cui adiunguntur psalmi 133 et 116, cum unica antiphona
et sub unica doxologia: «Gloria Patri. »
Absoluta psalmodia, dicitur oratio I, quae in feriis
«per annum» sumitur e psalterio. In officio de sanctis,
nisi adsit propria, sumitur e communi quando celebratio est sollemnitas
vel festum; e psalterio quando celebratio est memoria (9).
44. Postea, praeterquam in feriis VI Quadragesimae
et in hebdomada in Authentica, sollemniter cum sua antiphona dicitur
canticum evangelicum B. Mariae V. Magnificat (cfr. n. 142).
Quod canticum, saeculari et populari usu Ecclesiae confirmatum,
laudem redemptionis, gratiarum actionem et spiritum evangelicae
beatitudinis exprimit. Post «Gloria Patri. ..»
et ante antiphonam primus eiusdem Cantici versiculus semper iteratur.
Antiphona indicatur pro qualitate dici, temporis vel festi.
Repetita antiphona, ter dicitur Kyrie eleison,
deinde oratio II, quae pro feriis ordinariis invenitur in
Psalterio, pro aliis diebus in Proprio, vel si officium est de
sancto deficiente oratione propria, sumitur e communi.
c) De commemoratione baptismali vel de
laude sanctorum
45. Post vero canticum evangelicum et orationem peragitur,
praeterquam per hebdomadam in Authentica, commemoratio baptismalis.
In sollemnitatibus autem et festis sanctorum, loco commemorationis
baptismalis, laus sanctorum psallenda celebratur.
A. Commemoratio baptismalis
In diebus dominicis, in festis ac sollemnitatibus
Domini commemoratio baptismalis fit per recitationem unius cantici
ex Novo Testamento cum sua antiphona et oratione, quae in Psalterio
vel in Proprio invenitur (cfr. n. 141).
In aliis vero diebus, praeter quam in sollemnitatibus
vel festis sanctorum, commemoratio baptismalis fit per recitationem
responsorii cum sua oratione, quae in Psalterio inveniuntur (cfr.
n. 172).
B. Laus Sanctorum
In sollemnitatibus vel festis sanctorum eorundem
fit laus per recitationem psallendae, quae, iuxta nostram traditionem,
bis recitatur interposita Trinitatis doxologia, et orationis quae
in Proprio vel in Communi reperiuntur.
C. Statio ad fontes vel ad sacellum sanctorum
In sollemni celebratione publica Statio ad fontes
commendatur. Dum fit processio ad Baptisterium, congruus cantus
cani potest; in Baptisterio commemoratio fit ut supra; post Orationem
ad altare reditur.
In celebratione publica sollemnitatum vel festorum
sanctorum laudabiliter fit processio ad sacellum sancti cuius
memoria peragitur.
Dum fit processio canitur psallenda cui in sacello
subsequitur oratio; deinde, dum reditur, canuntur litaniae sanctorum.
d) De intercessionibus et dimissione
46. Post commemorationem baptismalem vel post laudem
sanctorum, fiunt incercessiones de quibus infra, nn. 185-194 (cfr.
n. 253).
Intercessiones concluduntur oratione dominica ab
omnibus dicta vel cantata (cfr. infra nn. 195-197).
47. Deinde, si praeest sacerdos vel diaconus, ipse
populum dimittit per salutationem Dominus vobiscum et benedictionem
ut in Missa, quam sequitur invitatio Procedamus cum pace. R. In nomine Christi.
Secus
celebratio concluditur aut per V. Benedicat et exaudiat nos Deus. R. Amen, aut per
V. Sancta
Trinitas nos semper salvet et benedicat. R. Amen.
48. In primis Vesperis Nativitatis Domini, Epiphaniae
et Pentecostes, post hymnum et responsorium, in choro leguntur
quattuor lectiones cum suis psalmellis et orationibus, quod laudabiliter
fit etiam extra chorum; deinde dicitur Missa de Vigilia
usque ad communionem inclusive; post communionem, omissis psalmis
et orationibus, dicitur Magnificat cum sua antiphona. Post
Magnificat, omissa commemoratione baptismali, dicitur oratio
post communionem et fit dimissio ut in Missali.
Item singulis VI feriis Quadragesimae, post hymnum
et ante psalmodiam, in choro leguntur duae lectiones cum suis
psalmellis et orationibus; quod laudabiliter fit etiam extra chorum.
Feria V in Cena Domini, post hymnum et responsorium
et ante psalmodiam, celebratur Missa, ut suo loco in Missali indicatur.
Sicubi, pro opportunitate vel occasione celebrationis
verbi Dei, lectionem vel lectiones cx Scriptura Sacra in Vesperas
inserere placuerit, procedi potest sicut in feriis VI Quadragesimae,
ut supra.
III. DE LAUDIBUS MATUTINIS
49. Laudes matutinae ad sanctificandum tempus matutinum
destinantur et ordinantur, sicut ex multis earum patet elementis,
quia vehementer sponsa gratissima nos hortatur Ecclesia, ut diem
semper inchoamur a laude.
«Cum ergo tanta Ecclesiae gratia, tanta nos
praemia devotionis invitent, praeveniamus orientem solem, occurramus
ad eius ortus, antequam dicat: Ecce adsum. Vult se praeveniri
Sol iustitiae, et ut praeveniatur, exspectat... Mane festina,
et ad Ecclesiam defer primitias pii voti; et postea si vocat saecularis
necessitas, securus procedes ad actus tuos» (10).
50. Haec hora praeterea, quae nova luce diei recurrente
persolvitur, resurrectionem revocat Domini Iesu, qui est lux vera,
illuminans omnes homines (cfr. Io 1,9) et «sol iustitiae»
(Mal 4,2), «Oriens ex alto» (Lc 1,78). Quapropter bene
intellegitur sancti Cypriani monitum «Mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione celebretur» (11).
51. Laudes matutinae incipiunt a versu introductorio
Deus, in adjutorium meum intende. R..
Domine, ad adiuvandum me festina, Gloria Patri cum Sicut
erat et Alleluia (Tempore Quadragesimae loco Alleluia
dicitur: Laus tibi Domine, Rex aeternae gloriae).
52. Denique, praeterquam in hebdomada in Authentica,
sollemniter eum sua antiphona dicitur canticum evangelicum Zachariae
Benedictus. Quod canticum ex traditione universali mane
celebrat Christum qui venit ut illuminaret eos «qui in tenebris
et in umbra mortis sedent» et faceret «redemptionem
plebi suae». Antiphona indicatur pro qualitate diei, temporis
vel festi. Repetita antiphona, ter dicitur Kyrie eleison (cfr.
n. 142).
Deinde, post invitatorium Oremus, quo ad
aliquid spatii silentii orantis introducitur, dicitur oratio I,
quae pro feriis ordinariis invenitur in Psalterio, pro aliis diebus
in Proprio vel in Communi (12). In Dominicis Paschalis Temporis,
Adventus et Nativitatis, in Octavis Nativitatis Domini et Paschatis
necnon in aliquibus sollemnitatibus et festis, post orationem
I, proponitur Antiphona quae «ad Crucern» vocatur,
per quam Crux honoratur velut Christi Paschatis gloriosum signum
et sollemniter ad Laudum psalmodiam introductio efficitur. Haec
sollemnis proprietas maxime patet si ritus quoque pertinens celebratur,
infra n. 256 descriptus. Antiphonam oratio propria sequitur,
stricte connexa.
53. Postea fit psalmodia. In primis dicitur cum sua
antiphona canticum ex Vetere Testamento. Sequuntur item cum sua
antiphona psalmi laudativi (13).
Denique psalmus matutinus, directus nuncupatus,
qui de more ab omnibus communiter et non alternatim dicitur.
Canticum ex Vetere Testamento et psalmi laudativi
pro sollemnitatibus et festis inveniuntur in Ordinario, pro dominicis,
feriis et memoriis sanctorum in PsaIterio. Absoluta psalmodia,
dicitur oratio II, quae in feriis ordinariis et memoriis invenitur
in Psalterio, pro allis diebus in Proprio vel in Communi.
54. Deinde dicitur hymnus congruus. Hymnus indicatur
pro qualitate Officii de tempore vel de festo. Diebus per annum,
semper eligi potest hymnus S. Ambrosii Spiendor Paternae gloriae
(14).
55. Postea fiunt acclamationes ad Christum Dominum,
quia, ut dicit S. Ambrosius, «si hunc solem praeveneris antequam
iste surgat, adspicies Christum illuminantem: ipse prius in tui
cordis illucescit arcano» (15),
Acclamationes concluduntur oratione dominica quae
ab omnibus dicitur vel canitur (16) (cfr. nn. 252 - 253).
56. Deinde, si praeest sacerdos vel diaconus, ipse
populum dimittit per salutationem Dominus vobiscum et benedictionem
ut in Missa, quam sequitur invitatio Procedamus cum pace. R.. In nomine Christi. Secus celebratio
concluditur aut per V. Benedicat et exaudiat nos Deus. R. Amen, aut per
V. Sancta Trinitas non semper salvet et
benedicat. R. Amen.
IV. DE OFFICIO LECTIONIS
57. Officium lectionis eo spectat ut uberior meditatio
sacrae Scripturae, auctorumque spiritalium optimae paginae proponantur
populo Dei, praecipue autem iis qui modo peculiari sunt Domino
consecrati. Etsi enim ditior sacrae Scripturae cursus in Missa
cotidiana legitur, thesaurus ille revelationis et traditionis
qui in Officio lectionis continetur, in magnum spiritus profectum
cedet.
«Haec enim est Scriptura divina, habens in
se sensus profundos et altitudinem propheticorum aenigmatum in
quod mare plurima introierunt flumina» (17), id est textus
a diversis auctoribus e genere vario conscripti. Unde sine fine
est et iucundissima huius maris exploratio; quinimmo paradisus
in terris, ubi Dominus invenitur: «Nunc deambulat in paradiso
Deus, quando divinas Scripturas lego» (18),
58. Cum vero oratio comitari debeat «sacrae
Scripturae Iectionem ut fiat colloquium inter Deum et hominem,
nam illum alloquimur cum oramus, illum audimus cum divina legimus
oracula» (19), ideo Officium lectionis constat etiam hymno,
Cantico Danielis, vel, cum occurrat, responsorio, psalmis, oratione
aliisque formulis, et indolem prae se fert verae orationis.
59. Officium lectionis, ex Constitutione Sacrosanctum
Concilium, «quamvis in choro indolem nocturnae laudis
retineat, ita accommodetur ut qualibet diei hora recitari possit
et psalmis paucioribus lectionibusque Iongioribus constet»
(20).
60. Ii ergo qui iure suo peculiari debent, et ii
qui laudabiliter volunt huic officio indolem nocturnae laudis
servare, sive id dicunt noctu sive summo mane et ante Laudes matutinas,
hymnum qui huic fini destinatur seligunt. Praeterea, pro quibusdam
diebus, animadvertenda sunt quae nn. 71-74 de vigiliis dicuntur.
61. Firma praedicta dispositione, Officium lectionis
qualibet diei hora recitari potest, semper tamen tempore quod
decurrit a Vesperis primis vel praecedentis diei ad Vesperas secundas
vel sequentis dici.
62. Officium lectionis incipit a versu
introductorio
Deus, in adiutorium, cum Gloria Patri, Sicut erat et
Alleluia (Tempore Quadragesimae loco Alleluia dicitur:
Laus tibi Domine, Rex aeternae gloriae).
63. Deinde dicitur hymnus, qui de more eligitur aut
ex serie nocturna, ut supra, n. 60, indicatur, aut ex serie diurna,
prout veritas temporis postulat.
64. Post hymnum dicitur Canticum trium puerorum e
libro Danielis (Dan 3,52-56), quod aptum est cordibus erigendis
ad Deum altissimum, principium salutis et fontem veritatis aeternae.
In dominicis Adventus, Nativitatis, quadragesimalis et paschalis
ternporis, in feriis de Exceptato, in hebdomada in Authentica,
in Octavis Nativitatis Domini et Paschatis necnon in aliquibus
sollemnitatibus et festis, loco Cantici dicitur responsorium post
hymnum, ut sensus celebrationis clarius et vehementius exprimatur.
65. Sequitur psalmodia, quae in sollemnitatibus,
in festis, in feriis de Exceptato, in diebus infra octavam Nativitatis
et in hebdomada in Authentica fit ut in respectivo Proprio vel
Communi describitur (21).
In dominicis psalmodia constat tribus canticis cum
suis antiphonis; in sabbatis, uno cantico et duobus psalmis (vel
incisis psalmorum, si psalmus occurrens sit longior), item cum
suis antiphonis; aliis diebus, tribus psalmis (vel incisis) cum
suis antiphonis.
Repetita post ultimum canticum vel psalmum antiphona,
dicitur ter Kyrie eleison et V. Benedictus es Deus. R. Amen.
66. Post psalmodiam, duplex lectio adhibetur, quarum
prior est biblica, altera vel ex operibus Patrum aut scriptorum
ecclesiasticorum deprompta, vel hagiographica. In celebratione
publica vel communi, ante unamquamque lectionem datur benedictio
petenti lectori, si praeest sacerdos vel diaconus (cfr. n. 255).
67. Ea lectio biblica de more usurpanda est, quae
occurrit in Proprio de Tempore, secundum normas infra, nn. 143-158, tradendas.
In sollemnitatibus tamen et in festis, lectio biblica
sumitur e Proprio vel e Communi. In festis quae non sunt Domini,
si non adest lectio propria, dici potest lectio de feria currente.
68. Lectio altera, de more, ea est quae occurrit
in Proprio de Tempore. In celebrationibus vero sanctorum, adhibetur lectio propria hagiographica, qua deficiente, lectio altera sumitur
in sollemnitatibus et festis e respectivo Communi sanctorum, in
memoriis autem e Proprio de Tempore (cfr. nn. 162-167).
69. Priorem lectionem sequitur suum responsorium.
Post alteram vero lectione, diebus dominicis extra Adventum et
Quadragesimam et in sollemnitatibus atque festis, necnon per octavas
Nativitatis et Paschae, dicitur hymnus Te Deum.
Praeterquam in Quadragesima, cum non dicitur Te
Deum laudabiliter dicitur Laus angelorum magna.
70. Officium lectionis, nisi statim sequantur Laudes
Matutinae, concluditur per orationem diei (vel, nocturno tempore,
per orationem Expelle) et acclamationem Benedicamus
Domino. R. Deo gratias.
V. DE VIGILIIS
71. Vigilia paschalis a tota Ecclesia celebratur
sicut in respectivis libris Iiturgicis describitur. «Huius
noctis vigilia tanta est, ait sanctus Augustinus, ut sola sibi
etiam ceterarum commune nomen velut proprium vindicaret»
(22).
Nam «in huius diei vespere cuncta venerabilis
sacramenti plenitudo colligitur, et quae diversis sunt praefigurata
vel gesta temporibus, huius noctis curriculo devoluta supplentur»
(23).
72. Sicut in Vigilia paschali, mos fuit diversas
diversis in ecelesiis sollemnitates vigilia inchoare, inter quas
eminent, in nostra Mediolanensi ecclesia, Nativitas et Epiphania
Domini atque Pentecostes, necnon anniversaria sanctorum Patronorum
et Titularium. Mos quidem ille servandus et fovendus est, ut describitur
supra, n. 48.
Sicubi vero alias forte sollemnitates vel peregrinationes
vigilia ornari conveniat, observentur generales normae pro celebratione
verbi Dei propositae.
73. Patres vero atque spiritales auctores saepissime
fideles, eos praecipue qui vitam contemplativam agunt, exhortati
sunt ad orationem nocturnam, qua exprimitur et excitatur exspectatio
Domini qui redibit: «Media nocte clamor factus est: ecce
sponsus venit, exite obviam ei» (Mt 25,6); «Vigilate
ergo, nescitis enim quando dominus domus veniat: sero an media
nocte, an galli cantu, an mane, ne cum venerit repente, inveniat
vos dormientes» (Me 13,35-36). Et sanctus Ambrosius nos admonuit
ut «praeveniamus orientem solem»: «...Praeveni,
ait, quem vides solem; surge qui dormis et exsurge a mortuis,
ut illucescat tibi Christus. Si hunc solem praeveneris antequam
iste surgat, adspicias Christum illuminantem. Ipse prius in tui
cordis illucescit arcano. Ipse tibi dicenti: De nocte vigilat
ad te spiritus meus, matutinum lumen temporibus faciet splendescere
nocturnis, si mediteris verba Dei... Cum autem te meditantem verba
divina dies invenerit, et tam gratum opus orandi atque psallendi
delectaverit tuam mentem, iterum dices ad Dominum Iesum: Exitus
matutinos et vespere delectabis» (24),
Laude ergo digni sunt omnes, qui Officio lectionis
indolem nocturnam servant.
74. Ad Officium Lectionis in Natali Domini et in
Epiphania laudabiliter ad tres psalmos prioris nocturni tria cantica
alterius nocturni addi possunt.
VI. DE TERTIA, SEXTA ET NONA, VEL HORA PER DIEM
75. Ex perantiqua traditione soliti sunt christiani
privata devotione variis temporibus per diem orare, medio etiam
labore, ad imitandam Ecclesiam apostolicam; quae traditio, modis
diversis et decursu temporum, liturgicis celebrationibus instructa
est.
76. Mos liturgicus, tam Orientis quam Occidentis,
retinuit Tertiam, Sextam et Nonam, praecipue quia iis horis adnectebatur
memoria eventuum Passionis Domini et primae propagationis evangelicae.
77. Statuit autem Concilium Vaticanum II ut Horae
minores, Tertia, Sexta et Nona, in choro servarentur (25),
Mos liturgicus dicendi has tres Horas retineatur,
salvo iure particulari, ab iis qui vitam contemplativam agunt:
suadetur etiam omnibus, iis praesertim qui recessum spiritalem
vel conventum de re pastorali participant.
78. Extra chorum tamen, salvo iure particulari, ex
tribus Horis unam seligere licet diei tempori magis congruentem.
Iis vero qui tres Horas non persolvunt, una saltem
Hora celebranda est, ita ut servetur traditio orandi per diem
in medio opere (26).
79. Ita ergo componitur ordo dicendi Tertiam, Sextam
et Nonam, ut ratio habeatur simul et eorum qui unam tantum Horam
seu «Horam per diem» dicant, et eorum qui omnes tres
Horas persolvere debeant aut velint.
80. Tertiae, Sextae et Nonae vel Horae per diem initium
fit versu introductorio Deus. in adiutorium, cum Gloria,
Sicut erat et Alleluia (Tempore Quadragesimae loco
Alleluia dicitur: Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae).
Deinde dicitur hymnus Horae congruens. Postea fit
psalmodia, deinde dicitur epistolella, seu lectio brevis, quam
sequitur responsorium breve. Hora concluditur oratione et, saltem
in recitatione communi, acclamatione Benedicamus Domino. . R.. Deo gratias.
81. Hymni et orationes pro singulis Horis ita proponuntur
diversa, ut veritati temporis, iuxta acceptam traditionem, conveniant,
atque aptius horarum sanctificatio procuretur; ideoque qui unam
tantum Horam dicit, ea seligere debet elementa, quae ipsi Horae
respondent.
Praeterea lectiones breves et orationes variantur
pro qualitate diei, temporis vel festi.
82. Duplex psalmodia proponitur: altera currens,
altera complementaris. Qui unam tantum Horam dicit, psalmodiam
currentem sumat. Qui vero plures Horas dicit, in una Hora psalmodiam
currentem sumat, in ceteris complementarem.
83. Psalmodia currens constat tribus psalmis (vei
incisis, si agitur de psalmis longioribus) e cursu Psalterii,
et quidem fere cotidie adest unum ex octonariis psalmi 118, quippe
a sancto Ambrosio toties illustrati (27).
Certis vero diebus, psalmi proprii cum suis antiphonis
suo loco praescribuntur. In sollemnitatibus, nisi adhibendi sint
psalmi proprii, dicitur psalmodia complementaris.
84. Psalmodia complementaris constat ternis octonariis
psalmi 118, adiunctis psalmis 18b, 111, 119, 120, 121, 122, 123,
124, 125, 126, 127.
VII. DE COMPLETORIO
85. Completorium est ultima diei oratio, ante nocturnam
quietem facienda, etiam post mediam noctem si casus ferat.
86. Completorium inchoatur versu Converte nos
etc., deinde Deus. in adiutorium, cum Gloria, Sicut
erat et Alleluia (Tempore Quadragesimae, loco Alleluia,
dicitur: Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae).
87. Deinde dicitur hymnus prout indicatur in psalterio.
88. Sequitur psalmodia prout in Ordinario, in qua
selecti sunt psalmi praecipue ad fiduciam in Domino excitandam.
89. Post psalmodiam, legitur lectio brevis, quam
sequitur responsorium, deinde dicitur, cum sua antiphona, canticum
evangelicum Nunc dimittis, quod est quasi culmen totius
Horae.
90. Oratio conclusiva dicitur, sicut in Ordinario.
91. Deinde dicitur una ex antiphonis de B. Maria
Virgine. Praeter antiphonas quae in traditione ambrosiana et latina
exstant, possunt adhiberi aliae, a Conferentia Episcopali Italiae
approbatae.
92. In fine Completorii, haberi potest conscientiae
discussio, quae in celebratione communi vel fit silentio, vel
inseritur in actum paenitentialem secundum formulas Missalis Ambrosiani.
93. In celebratione publica, convenienter fit
dimissio per invitationern Dormiamus in pace. R. Vigilemus in Christo.
VIII. DE MODO UNIENDI PRO OPPORTUNITATE HORAS OFFICII CUM MISSA VEL INTER SE
94. Iuxta traditionem ambrosianam, Missa dicitur
inter primas Vesperas Nativitatis Domini, Epiphaniae Domini, Dominicae
Pentecostes, et inter Vesperas feriae V in Cena Domini, ut supra
describitur n. 48.
95. Praeterea, in casibus particularibus, si adiuncta
id requirant, fieri potest in celebratione publica vel communi
arctior coniunctio inter Missam et Horam officii, iuxta normas
quae sequuntur, dummodo Missa et Hora sint de uno eodemque Mysterio
vel Sancto. Cavendum tamen est ne hoc in detrimentum utilitatis
pastoralis vertat, praesertim die dominica.
96. Firmis praescriptis in n. praecedente, cum Missa
coniungitur Vesperis, post ingressam, salutatur populus a celebrante
et fit lucernarium, postea canitur hymnus Vesperarum. Deinde,
omisso Gloria in excelsis si occurrat iuxta rubricas, celebrans
profert super populum orationem Missae, et sequitur liturgia verbi
atque liturgia eucharistica more solito. Peracta communione, fit
psalmodia Vesperarum et Magnificat cum respectivis antiphonis,
omissis orationibus prima et secunda de Vesperis. Sequitur oratio
post comunionem et fit dimissio ut in Missali.
97. Cum Laudibus matutinis, item firmis praescriptis
n. 95, missa sequitur immediate, sic proceditur: omissa
salutatione, more solito matutinae Laudes inchoantur, quae usque
ad psalmum directum inclusive prosequuntur: tamen, pro oratione
I dicitur Oratio super populum sicut in Missali. Omissa vero oratione
II et hymno dicto, acclamationes ad Christum Dominum recitantur,
post quas, omissa scilicet oratione dominica, a prima lectione
incipitur Liturgia Verbi. Deinde usque ad finem ordine usitato
Missa procedit.
98. Si Tertia, Sexta vel Nona, prout veritas Horarum
requirit, publice celebrata, Missam immediate praecedit, actio
incipere pariter potest aut a versu introductorio et hymno Horae,
praesertim diebus ferialibus, aut a cantu ingressae cum processione
ingressus et salutatione celebrantis, diebus praesertim festivis,
omisso in alterutro casu ritu initiali. Deinde prosequitur psalmodia
Horae more solito usque ad lectionem brevem exclusive. Post psalmodiam,
omisso actu paenitentiali, dicitur iuxta rubricas Gloria in
excelsis, et celebrans profert orationem Missae super populum.
Si vero Tertia, Sexta vel Nona Missam sequitur,
tunc Missa celebratur more solito usque ad orationem post communionem
exclusive. Tunc absolute incipit psalmodia de Hora, qua peraeta,
statim omissis lectione brevi et responsorio brevi, dicitur oratio
post communionem ac benedicitur et dimittitur populus.
99. Excepto casu noctis Nativitatis Domini, excluditur
ex more coniunctio Missae cum Officio lectionis, cum Missa ipsa
suum iam habeat cursum lectionum, ab altero distinguendum. Si
quando tamen id per modum actus fieri oporteat, tunc statim post
alteram lectionem Officii, ceteris omissis, incipit Missa ab hymno
Gloria in excelsis, si dicendus est, secus ab oratione
super populum.
100. Si Officium lectionis dicitur immediate ante
Laudes cfr. n. 70.
Si vero Officium lectionis dicitur immediate ante
Tertiam, Sextam vel Nonam, tunc initio Officii lectionis praeponi
potest hymnus huic Horae congruus, deinde in fine Officii lectionis
omittitur oratio et conclusio, atque in sequenti Hora omittitur
versus introductorius cum Gloria Patri.
NOTE (torna in cima)
- Hexameron 5, 12, n. 36; cfr. etiam In Psalmum 36, n. 65; In Psalmum 118, serm. 8, n.
48; serm. 19, n. 30 et 32.
- S. Basilius M., Regulae fusius tractatae, Resp. 37,3: PG 31,1015.
- Cfr. Ps 140,2.
- Cassianus, De institutione coenob., lib. 3, c. 3: PL 49,124, 125.
- S. Cyprianus, De oratione dominica, 35: PL 4,560
- De hymnis cfr. infra nn. 174-178.
- Quem admiratus memorat beatus Augustinus in suis Confessionibus (9,12,32).
- Cfr. infra nn. 226,231,234.
- De modo psallendi, cfr. infra nn. 122-126.
- S. Ambrosius, In Psalmum 118, 19, 30.32.
- S. Cyprianus, De oratione dominica, 35: PL 4,560
- De spatio silentii ante orationem I Laudum,
cfr. infra n. 199.
- De modo psallendi cfr. infra nn. 122-126.
- IlIe est hymnus cui verisimiliter alludit S.
Ambrosius, Sermo contra Auxentium de basilicis tradendis, n.
34. De Hymnis, cfr. infra nn. 174-178.
- S. Ambrosius, In Psalmum 118,19,30.
- De oratione dominica, cfr. infra nn. 195-197.
- S. Ambrosius, Ep. 2,3.
- S. Ambrosius, Ep. 49,3. De lectione
Sacrae Scripturae, cfr. infra nn. 143-161.
- Conc. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione,
Dei Verbum, n. 25, allegans S. Ambrosium, De
officiis ministrorum 1, 20,88: PL 16,50.
- Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
Concilium, n. 89 c.
- De modo psallendi, cfr. nn. 122-126.
- Sermo Guelferbytanus 5: PLS 2,550
- Laus cerei arnbrosiana.
- S. Ambrosius, in psalm 118, serm. 19, n.
30; cfr. ibidem, n. 22 et n. 32; In psalm. 36, n.
65; De Elia et ieiunio, c. 15, n. 55.
- Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra
Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 89 e.
- De Veritate temporis servanda, cfr. supra n.11
- S. Ambrosius, In Psalmum 118.
|