×

Research

L'anafora ambrosiana per il Giovedì Santo
Dossier a cura di Giordano Monzio Compagnoni



P. Borella, Il Canon missae ambrosiano, «Ambrosius», 1954, pp. 253-255 (cfr. anche Id., Il rito ambrosiano, Brescia 1964, pp. 472-473).


Fonti:

A Messale di Biasca (Biblioteca Ambrosiana, A 24 bis inf. - sec. IX-X): 112v-114v;

B Ms. Trotti 251 (Biblioteca Ambrosiana sec. X): 185-187;

C Messale di Lodrino (Biblioteca Ambrosiana, A 24 inf. -sec. XI): 123v;

D Messale di Bedero (Biblioteca Ambrosiana, D 87 sup. - sec. XII): 114v-116v;

E Messale di Ariberto (?) (Biblioteca del Capitolo Metropolitano, D.3.2 sec. XI): 68r-71v;

G Messale di S. Simpliciano (Biblioteca del Capitolo Metropolitano, D.3.3 sec. XI): 94v-96v;

Be Messale di S. Alessandro in Colonna, Bergamo (Sacramentarium Bergomense) (Bergamo, Curia Vescovile, ms. 242 - sec. X-XI): 489-493.


Secreta propria ipsius Missae in Cena Domini.

Te igitur clementissime Pater per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas + haec dona + haec munera + haec sancta sacrificia illibata: in primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo et Sacerdote tuo Pontifice nostro ill. et famulo tuo ill. imperatore sed et omnibus orthodoxis, atque apostolicae fidei cultoribus.

Memento Domine famulorum famularumque tuarum ill. et omnium circum astantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio. Pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae reddunt tibi vota sua aeterno Deo vivo et vero.


Infrac.

Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo traditus est Dominus Iesus Christus. Tu nos Domine participes Filii tui, Tu consortes regni tui, Tu incolas paradisi, Tu angelorum comites esse iussisti, si tamen illaesa et intemerata fide caelestis militiae sacramenta servamus. Aut quid desperare de tua misericordia possumus, qui tantum munus accepimus, ut talem tibi hostiam offerre meremur, Corpus scilicet et Sanguinem Domini nostri Iesu Christi, qui se pro mundi redemptione piae illi ac venerandae tradidit passioni. Qui formam sacrificii salutis perennis instituens, hostiam se primus obtulit et primus docuit offerri.

Sed et memoriam venerantes in primis gloriosae semper Virginis Mariae Genetricis Dei ac Domini nostri Iesu Christi: sed et beatissimorum apostolorum et martyrum tuorum.

Et omnium Sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, un in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum.

Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus ob diem ieiunii coenae dominicae, in qua Dominus noster Iesus Christus Filius tuus in novo testamento sacrificandi ritum instituit, dum panem ac vinum quod Melchisedec in praefiguratione futuri mysterii sacerdos obtulerat, in sacramentum sui corporis et sanguinis transformavit celebranda, quaesumus, Domine, placatus intende, et per multa curricula annorum salvi et incolumes munera nostra tibi Domino mereamur offerre.

Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna nos damnatione eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum.

Quam oblationem quam pietati tuae offerimus tu, Deus, in omnibus, quaesumus, + benedictam + adscriptam + ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris, ut nobis cor pus et Sanguis fiat diiectissimi Filii tui, Domini autem Dei nostri Iesu Christi.

Qui pridie quam pro nostra et omnium salute pateretur, hoc est odierna die, discumbens in medio discipulorum suorum, et accipiens panem, elevavit oculos ad coelos ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens + benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens ad eos: ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM. Simili modo postquam coenatum est accipiens calicem, elevavit oculos ad te Deum Patrem suum omnipotentem; item tibi gratias agens, + benedixit tradidit discipulis suis dicens ad eos: ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES: HIC EST . ENIM CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, MYSTERIUM FIDEI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM. Mandans quoque et dicens ad eos: HAEC QUOTIESCUMQUE FECERITIS IN MEAM COMMEMORATIONEM FACIETIS, MORTEM MEAM ANNUNTIABITIS, ADVENTUM MEUM SPERABITIS DONEC ITERUM DE COELIS VENIAM AD VOS.

Haec facimus, haec celebramus tua, Domine, praecepta servantes, et ad communionem inviolabilem hoc ipsum quod corpus Domini sumimus mortem dominicam nuntiamus. Tuum vero est, omnipotens Pater, mittere nunc nobis unigenitum Filium tuum, quem non quaerentibus sponte misisti. Qui cum sis ipse immensus et inaestimabilis, Deum quoque ex te immensum et inaestimabilem genuisti. Ut cuius passionem redemptionem humani generis tribuisti, eius nunc corpus tribuas ad salutem.

Per eumdem Christum Dominum nostrum. Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas + sanctificas + vivificas + benedicis et nobis famulis tuis largiter praestas ad augmentum fidei et remissionem omnium peccatorum nostrorum.

Et est tibi Deo Patri omnipotenti, ex ipso et per ipsum et in ipso omnis honor, virtus, laus et gloria, imperium perpetuitas et potestas, in unitate Spiritus Sancti. Per infinita saecula saeculorum. Amen.


Post Confractorium

Ipsius praeceptum est, Domine, quod agimus, cuius nunc te praesentia postulamus. Da sacrificio autorem suum, ut impleatur fides rei in sublimitate mysterii: ut sicut veritatem caelestis sacrificii exequimur, sic veritatem dominici Corporis et Sanguinis hauriamus.

Per eumdem Christum Dominum nostrum dicentes: Pater noster qui es...


  Indice Successivo »