×

Research

L'anafora ambrosiana per il Giovedì Santo
Dossier a cura di Giordano Monzio Compagnoni



P. Borella, Unità e continuità del canone nei testi ambrosiani del giovedì santo e della veglia pasquale, «Ambrosius», 1965, pp. 89-93.


Pref.

Per Christum Dominum nostrum. Qui cum Deus esset in caelis, ad delenda hominum peccata, descendit in terras. Et qui humanum genus venerat liberare, tamquam obnoxius debitor, inclito pretio dominus a servo distrahitur. Et qui Angelos iudicat, in hominis est iudicio constitutus. Ut hominem quem ipse fecerat, de morte liberaret.


Post Sanctus

[Tu nos, Domine, participes Filii tui, Tu consortes regni tui, Tu incolas paradisi, Tu angelorum comites esse iussisti, si tamen inlaesa et intemerata fide, caelestis militiae sacramenta servemus. Haud quid desperare de tua misericordia possumus, qui tantum munus accepimus, ut talem tibi hostiam offerre meremur, corpus scilicet et sanguinem Domini nostri Iesu Christi, qui se pro mundi redemptione piae illi ac venerandae tradidit passioni. Qui formam sacrificii salutis perennis instituens hostiam se primus obtulit et primus docuit offerri.]

Qui pridie quam pro nostra et omnium salute pateretur, hodierna die discumbens in medio discipulorum suorum, et accipiens panem, elevavit oculos ad coelos ad Te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens + benedixit, fregit, deditque discipulis suis dicens ad eos: ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM. Simili modo postquam coenatum est, accipiens calicem, elevavit oculos ad coelos ad Deum Patrem omnipotentem, item tibi gratias agens, benedixit tradidit discipulis suis dicens ad eos: ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES. HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, MYSTERIUM FIDEI QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM.

Mandans quoque et dicens ad eos: HAEC QUOTIESCUMQUE FECERITIS IN MEAM COMMEMORATIONEM FACIETIS; MORTEM MEAM PRAEDICABITIS, RESURRECTIONEM MEAM ANNUNTIABITIS, ADVENTUM MEUM SPERABITIS, DONEC ITERUM DE COELIS VENIAM AD VOS.

Haec facimus, haec celebramus tua Domine praecepta servantes, et ad communionem inviolabilem, hoc ipsum quod corpus Domini sumimus, mortem dominicam nuntiamus. Tuum vero est, omnipotens Pater, mittere nunc nobis unigenitum Filium tuum, quem non quaerentibus sponte misisti. Qui cum sis ipse immensus et inaestimabilis, Deum quoque ex te immensum et inaestimabilem genuisti. Ut cuius passione redemptionem humani generis tribuisti, eius nunc corpus tribuas ad salutem. Per eumdem Christum Dominum nostrum.


« Precedente Indice Successivo »