×

Research

L'anafora ambrosiana per il Giovedì Santo
Dossier a cura di Giordano Monzio Compagnoni



G. Biffi, Il canone pasquale ambrosiano, «Ambrosius», 1967, pp. 147-151.


Vere quia dignum et iustum est

aequum et salutare

nos tibi semper

hic et ubique

gratias agere

Domine

sancte Pater

omnipotens aeterne Deus:

qui omnia munda elementa fecisti

et varias disposuisti temporum vices,

atque homini ad tuam imaginem condito

universa simul animantia

rerumque miracula subiecisti.


Cui licet origo terrena sit

tamen regeneratione baptismatis

coelesti ei vita confertur.

Nam devicto mortis auctore

immortalitatis est gratiam consecutus,

et praevaricationis errore quassato

viam reperit veritatis.


Per Christum Dominum nostrum

per quem maiestatem tuam laudant angeli

venerantur archangeli,

troni dominationes virtutes

principatus et potestates adorant,

quem cherubim et seraphim

socia exultatione concelebrant,

cum quibus et nostras voces

ut admitti iubeas deprecamur

supplici confessione dicentes:


Sanctus, sanctus, sanctus,

Dominus Deus Sabaoth

pleni sunt coeli et terra gloria tua.

Hosanna in excelsis.

Benedictus qui venit in nomine Domini.

Hosanna in excelsis.


Vere sanctus

vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus,

qui cum dominus esset maiestatis

descendit de coelo,

formam servi qui primus perierat suscepit

et sponte pati dignatus est,

ut eum quem ipse fecerat de morte liberaret.

Unde et hoc paschale sacrificium tibi offerimus

pro his quos ex aqua et Spiritu sancto

regenerare dignatus es,

dans eis remissionem omnium peccatorum,

ut invenires eos in Christo iesu Domino nostro.

Pro quibus tibi Domine supplices fundimus preces,

ut nomina eorum

pariterque famuli tui papae nostri N.

ei pontificis nostri N.

scripta habeas in libro viventium.


Tu nos enim Domine participes Filii tui

tu consortes regni tui

tu incolas paradisi

tu angelorum comites esse iussisti,

si tamen illaesa et intemerata fide

caelestis militiae sacramenta servamus.


Haud quid desperare de tua misericordia possumus,

qui tantum munus accepimus

ut talem tibi hostiam offerre mereremur

corpus scilicet et sanguinem Domini nostri Iesu Christi.


Qui se pro mundi redemptione

piae illi ac venerandae tradidit passioni.

Qui formam sacrificii salutis perennis instituens

hostiam se primus obtulit

et primus docuit offerri.

Qui pridie quam pro nostra

et omnium salute pateretur,

discumbens in medio discipulorum suorum

et accipiens panem

elevavit oculos ad coelos

ad te Deum Patrem suum omnipotentem,

tibi gratias agens,

benedixit, fregit deditque discipulis suis

dicens ad eos:

Accipite et manducate ex hoc omnes,

hoc est enim corpus meum.

Simili modo postquam caenatum est,

accipiens calicem

elevavit oculos ad caelos

ad te Deum Patrem suum omnipotentem,

item tibi gratias agens

benedixit tradiditque discipulis suis

dicens ad eos:

Accipite et bibite ex eo omnes,

hic est enim calix sanguinis mei

novi et aeterni testamenti

(mysterium fidei)

qui pro vobis et pro multis effundetur

in remissione peccatorum.


Mandans quoque dicens ad eos:

haec quotiescumque feceritis

in meam commemorationem facietis,

mortem meam praedicabitis,

resurrectionem meam annunciabitis,

adventum meurn sperabitis,

donec iterum de caelis veniam ad vos.


Haec facimus haec celebramus

tua Domine praecepta servantes

et ad comunionem inviolabilem

hoc ipsum quod corpus Domini sumimus

mortem dominicam nunciamus.


Tuum vero est omnipotens Pater

mittere nunc nobis unigenitum Filium tuum

quem non quaerentibus sponte misisti.

Qui cum sis ipse immensus et inaestimabilis

deum quoque ex te immensum et inaestÈ­mabilem genuisti.

Ut cuius passione redemptionem humani generis tribuisti

eius nunc corpus tribuas ad salutem.

Per eundem Christum Dominum nostrum.


Per quem haec omnia Domine semper bona creas,

sanctificas, vivificas, benedicis

et nobis famulis tuis largiter praestas

ad augmentum fidei et remissionem omnium peccatorum.


Et est tibi Deo Patri omnipotenti

ex ipso et per ipsum et in ipso

omnis honor virtus laus et gloria

imperium perpetuitas et potestas

in unitate Spiritus sancti

per infinita saecula saeculorum.


« Precedente Indice Successivo »