×

Research

Dossier on the VI Eucharistic Prayer - page 3


Ch. Coebergh, Tre antiche anafore della liturgia di Milano, «Ambrosius», 1953, pp. 219-232 passim.
 

Pref.

Aequum et salutare. Nos te quidem, Domine, omni tempore benedicere, sed in hac potissimum nocte, profusis exultantibus animis praedicare, cum pascha nostrum immolatus est Christus. Ille est enim versu agnus, qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam nobis resurgendo reparavit.


 
Post Sanctus

Vere sanctus, vere benedictus Dominus poster Iesus Christus Filius tuus. Qui cum Deus esset majestatis, descendit de coelo formam servi qui primus perierat suscepit et sponte pati dignatus est, ut eum quem ipse fecerat liberaret.

Qui pridie quam pro nostra et omnium salute pateretur, discumbens in medio discipulorum suorum, et accipiens panem, elevavit oculos ad coelos ad Te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens + benedixit, fregit, deditque discipulis suis dicens ad eos: ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM.

Simili modo, postquam coenatum est accipiens calicem, elevavit oculos ad Te Deum Patrem suum omnipotentem; item tibi gratias agens, + bendixit tradidit discipulis suis dicens ad eos: ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES: HIC ES ENIM CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, MYSTERIUM FIDEI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM.

Mandans quoque et dicens ad eos: HAEC QUOTIESCUMQUE FECERITIS IN MEAM COMMEMORATIONEM FACIETIS, MORTEM MEAM PRAEDICABITIS, RESURRECTIONEM MEAM ANNUNTIABITIS, ADVENTUM MEUM SPERABITIS DONEC ITERUM DE COELIS VENIAM AD VOS. Ipsius praeceptum est, Domine, quod agimus, cuius nunc te praesentia postulamus.

Da sacrificio auctorem suum, ut impleatur fides rei in sublimitate mysterii: ut sicut veritatem caelestis sacrificii exequimur, sic veritatem dominici Corporis et Sanguinis hauriamus. Per eumdem Christum Dominum nostrum.


« Precedente Indice Successivo »