×

Research

Dossier on the VI Eucharistic Prayer - page 4


Missale ambrosianum latinum-italicum, Mediolani 1965, pp. 225-226 (per la traduzione del prefazio: Prefazi ambrosiani del tempo, III, Mediolani 1966, p. [II])

Aequum et salutare, nos te quidem, Domine, omni tempore benedicere: sed in hac potissimum nocte profusius exultantibus animis praedicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ille est enim verus agnus, qui abstulit peccata mundi: qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam nobis resurgendo reparavit. Unde profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exultat: sed et supernae Virtutes, atque angelicae concinunt Potestates, hymnum gloriae tuae perpetim sine fine dicentes: Sanctus.
 

È veramente cosa degna e giusta, doverosa e salutare che noi sempre ti rendiamo grazie, o Signore e soprattutto proclamiamo la tua gloria in questa notte nella quale Cristo, nostra Pasqua, si è immolato. È lui il vero agnello che ha tolto i peccati del mondo: è lui che morendo ha distrutto la morte e risorgendo ha ridato a noi la vita. Per questo tutto il mondo.

Canon huius Missae.

Hic etiam, suis in locis, serventur Rubricae communes Canoni tam in Missa praecedenti, quam in subsequenti Ordinario Missae.

Te igitur, clementissime Pater, per Dominum nostrum iesum Christum Filium tuum, supplices rogamus, et petimus, uti accepta habeas, et benedicas haec + dona, haec + munera, haec + sancta sacrificia illibata.

Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus: qui cum Deus esset maiestatis, descendit de caelo, formam servi, qui primus perierat, suscepit, et sponte pati dignatus est, ut eum, quem ipse fecerat, de morte liberaret. Unde et hoc paschale sacrificium tibi offerimus pro his, quos ex aqua et Spiritu sancto regenerare dignatus es, dans eis remissionem omnium peccatorum, ut invenires eos in Christo Iesu Domino nostro. Pro quibus tibi, Domine, supplices fundimus preces, ut nomina eorum, pariterquea famuli tui Papae nostri N. et Pontificis nostri N. scripta habeas in libro viventium. Per Christum Dominum nostrum.

Reliqua, congruenter utique ad huiusmodi Missam, sumantur ex Ordinario Missae. Nominatim vero etiam Pax publice datur.


« Precedente Indice Successivo »