×

Research

Ambrosian Liturgy of the Hours in latin: chapter III

Caput III
DE VARIIS LITURGIAE HORARUM ELEMENTIS


I. DE PSALMIS ET DE EORUM NECESSITUDINE CUM ORATIONE CHRISTIANA

101. In Liturgia Horarum Ecclesia magna ex parte orat illis praeclaris carminibus, quae divino afflante Spiritu, sacri auctores composuerunt in Vetere Testamento. Ex origine enim sua illam habent virtutem, qua mentes hominum ad Deum attollant, pios et sanctos in eis excitent affectus, in rebus secundis mire eos adiuvent ad gratias agendas, in adversis consolationem afferant animique firmitatem.

Unde dicit sanctus Ambrosius: «Psalmus benedictio populi est, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor iucunditatis, laetitiae resultatio...» (1)

102. Psalmi tamen umbram tantum referunt illius plenitudinis temporum, quae apparuit in Christo Domino et ex qua vim suam accipit oratio Ecclesiae; quapropter fieri interdum potest ut, quamvis omnes christifideles in summa psalmorum aestimatione consentiant, quaedam tamen iis difficultas occurrat, dum conentur illa veneranda carmina orando facere sua.

103. Sed Spiritus Sanctus, quo afflante psalmistae cecinerunt, semper eis gratia sua adest, qui bona voluntate credentes illa carmina psallendo proferunt. Insuper vero necesse est ut «biblicam, praecipue psalmorum, institutionem sibi uberiorem comparent» (2) pro suis quisque viribus, atque intellegant quomodo quaque methodo recte orare queant illos recitantes.

104. Psalmi non sunt lectiones, neque preces oratione soluta compositae, sed poemata laudativa. Etsi ergo aliquando fortasse more lectionis proferri potuerunt, e suo tamen genere litterario recte in lingua hebraica vocantur «Tehillim», id est «cantica laudis», et in lingua greca «psalmoi», id est «cantica ad sonum psalterii proferenda». Vere enim omnibus psalmis inest indoles quaedam musica, qua determinatur modus conveniens proferendi. Quare etsi psalmus sine cantu recitatur, immo a solo et in silentio, regatur oportet indole sua musica: praebens quidem textum menti fidelium, magis tamen tendit ad movenda corda psallentium et audientium, immo ludentium «psalterio et cithara».

105. Qui ergo psallit sapienter, meditando percurrit versum post versum, semper corde paratus ad respondendum, sicut Spiritus vult, qui inspiravit psalmistam et aderit etiam piis hominibus ad gratiam suam accipiendam paratis. Quare psalmodia, licet reverentiam exigat quae Dei maiestatem decet, in gaudio animi atque caritatis dulcedine procedere debet, sicut sacrae poesi divinoque cantui convenit, maxime autem libertati filiorum Dei.

106. Saepe quidem verbis psalmi facilius et ferventius orare possumus, sive gratias agendo et magnificando Deum in exsultatione, sive deprecando de profundis angustiarum. Attamen — maxime si psalmus non immediate alloquitur Deum —difficultas quaedam aliquando exoritur. Psalmista enim, quippe qui poeta sit, saepe loquitur ad populum, revocans scilicet historiam Israel; aliquando alios interpellat, ne exceptis quidem iis creaturis, quae rationis capaces non sunt. Immo Deum ipsum et homines inducit loquentes et etiam, sicut in psalmo secundo, inimicos Dei. Inde patet psalmum non eandem habere rationem orationis, quam habet prex seu collecta ab Ecclesia composita. Praeterea cum poetica et musica indole psalmorum convenit, ut non necessario alloquantur Deum, sed ut cantentur ante Deum, sicut monet sanctus Benedictus: «Consideremus, qualiter oporteat in conspectu Divinitatis et angelorum eius esse, et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae» (3),

107. Qui psallit, cor suum aperit iis affectibus, quos spirant psalmi, secundum peculiare litterarium genus, sive est genus lamentationis, fiduciae, gratiarum actionis, sive sunt alia genera, quae exegetae merito extollunt.

108. Adhaerens sensui litterali, psallens attendit ad momentum textus pro humana credentium vita.

Constat enim unumquemque psalmum in adiunctis peculiaribus compositum esse, quae tituli in psalterio bebraico praemissi adumbrare intendunt. At quidquid est de eius origine historica, unusquisque psalmus habet sensum proprium, quem etiam nostris temporibus neglegere non possumus. Etsi illa carmina ante complura saecula apud Orientales exorta sunt, dolores et spem, miseriam et fiduciam hominum cuiuslibet aetatis ac regionis apte exprimunt, fidemque praecipue in Deum, et revelationem atque redemptionem concinunt.

109. Qui psallit in Liturgia Horarum, non tam in propria persona psallit quam nomine totius Corporis Christi, immo et in persona ipsius Christi. Haec si quis prae oculis habet, evanescunt difficultates, si forte animadvertat sensus sui cordis, dum psallit, discrepare ab iis affectibus quos psalmus exprimit, quando nempe, tristi et maerore affecto psalmus obvenit iubilationis, felici autem psalmus lamentationis. Quod quidem in oratione mere private facile vitatur, in qua facultas est eligendi psalmum congruum affectui proprio. In Officio autem divino haud privatim sed nomine Ecclesiae publicus cursus psalmorum peragitur etiam ab eo, qui fortasse solus Horam persolvit, Qui autem Ecclesiae nomine psallit, semper causam laetitiae vel tristitiae invenire potest, quia etiam in hoc sensu vim suam servat illud Apostoli: «gaudere eum gaudentibus et flere cum flentibus» (Rom 12,1) et sic humana fragilitas, amore sui sauciat, eo gradu caritatis sanatur, quo mens voci psallenti concordet (4).

110. Qui nomine Ecclesiae psallit, debet ad plenum sensum psalmorum, praesertim ad sensum messianicum attendere, propter quem Ecclesia Psalterium induxit. Sensus ille messianicus in Novo Testamento factus est plene manifestus, immo declaratus est ab ipso Christo Domino dicente Apostolis: «quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me» (Lc 24,44). Cuius exemplum notissimum est ille dialogus apud Matthaeum de Messia, Filio David Dominoque eius (5), in quo psalmus 109 intellegitur de Messia.

Hanc viam prosecuti, sancti Patres totum Psalterium acceperunt et enarraverunt tamquam prophetiam de Christo et de Ecclesia; eademque ratione in sacra Liturgia psalmi electi sunt. Etsi aliquando quaedam interpretationes artificiosae accipiebantur, tamen generatim tam Patres quam Liturgia in psalmis legitime audierunt Christum clamantem ad Patrem aut Patrem loquentem cum Filio, immo vocem agnoscebant Ecclesiae, Apostolorum vel martyrum. Haec methodus interpretationis etiam medio aevo floruit: in multis enim Psalterii codicibus ea aetate scriptis, titulo singulis psalmis praemisso sensus christologicus psallentibus proponebatur. Interpretatio christologica nequaquam refertur ad illos tantum psalmos, qui messianici existimantur, sed ad multos etiam extenditur, in quibus sine dubio sunt merae appropriationes, traditione tamen Ecclesiae commendatae.

Maxime in psalmodia dierum festorum, psalmi ratione quadam christologica electi sunt, ad quam illustrandam plerumque antiphonae ex ipsis psalmis excerptae proponuntur.


II. DE ANTIPHONIS ET DE ALIIS QUAE ORATIONEM PSALMORUM ADIUVANT

111. Tria in traditione latina multum contulerunt ad psalmos intellegendos vel in orationem christianam vertendos, scilicet tituli, orationes super psalmos et praecipue antiphonae.

112. In Psalterio Liturgiae Horarum, unicuique psalmo praemittitur titulus de eius sensu et momento pro humana credentis vita. Hi tituli in libro Liturgiae Horarum tantum ad utilitatem psallentium proponuntur, Ut autem foveatur oratio in lumine revelationis novae, additur sententia Novi Testamenti vel sancti Ambrosii aliorumque Patrum invitans ad orandum sensu Christologico.

113. Orationes super cantica et super psalmos, recitantes adiuvant in eorum interpretatione praecipue christiana; quarum una de more post psalmos Laudum et Vesperarum in officio feriali dicenda proponitur. Pro singulis tamen psalmis ad libitum respectivae orationes adhiberi poterunt, ita scilicet ut, absoluto psalmo et aliquo spatio silentii observato, oratio psallentium affectus colligat et concludat.

114. De more, suam quisque psalmus habet antiphonam, etiam a solo dicendam.

Antiphonae enim adiuvant ad illustrandum psalmi genus litterarium; psalmum in orationem personalem vertunt; in luce meliore ponunt sententiam attentione dignam, quae posset effugere; colorem quendam peculiarem alicui psalmo diversis in adiunctis tribuunt; immo, dummodo excludantur arbitrariae accommodationes, multum iuvant ad interpretationem typologicam vel festivam; iucundam et variam reddere possunt recitationem psalmorum.

115. Antiphonae in Psalterio ita instructae sunt, ut possint in linguas vernaculas converti, immo post unamquamque stropham repeti, iuxta ea quae dicuntur n. 126. In Officio vero per annum sine cantu, loco harum antiphonarum adhiberi possunt pro opportunitate sententiae psalmis adiunctae (cfr. n. 112).

116. Quando psalmus pro sua longitudine in plures partes dividi potest intra unam eandemque Horam, singulis partibus apponitur propria antiphona, ad varietatem inducendam, praesertim in celebratione cum cantu, necnon ad psalmi divitias melius percipiendas; licet tamen psalmum integrum sine interruptione persolvere, adhibita alterutra tantum antiphona.

117. Antiphonae propriae habentur pro psalmis vel canticis ad Officium lectionis, Laudes matutinas et Vesperas in dominicis temporis Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et Paschae, in feriis de Exceptato, infra octavas Nativitatis et Paschae, in hebdomada in Authentica.

118. In sollemnitatibus, ad Officium lectionis, Laudes matutinas, Tertiam, Sextam, Nonam et Vesperas, antiphonae propriae proponuntur, quibus deficientibus, sumuntur e Communi. In festis idem servatur ad Laudes matutinas et Vesperas, et etiam ad Officium lectionis saltem si agitur de festis Domini.

119. Si quae memoriae Sanctorum antiphonas proprias habent, eas retinent (cfr. n. 235).

120. Antiphonae ad Benedictus et Magnificat, in Officio de Tempore, sumuntur e Proprio de Tempore, si adsint, secus e Psalterio currente; in sollemnitatibus et festis, sumuntur e Proprio, si adsint, secus e Communi; in memoriis vero quae antiphonam propriam non habent, ad libitum dicitur antiphona vel de Communi vel de feria currente.

121. Tempore paschali, omnibus antiphonis additur Alleluia, nisi forte a sensu antiphonae discrepet (cfr. n. 209).


III. DE MODO PSALLENDI

122. Prout euiusque psalmi genus litterarium vel longitudo postulat, item prout psalmus lingua vel latina vel vernacula dicitur, atque praecipue prout a solo vel a pluribus, vel cum populo congregato fit celebratio, alius alios psalmos recitandi modus proponi potest, quo facilius ii qui psallunt percipiant illam quasi fragrantiam spiritalem et litterariam psalmorum. Psalmi enim non adhibentur ut quantitas quaedam orationis, sed varietati consultum est et indoli propriae uniuscuiusque carminis.

123. Psalmi canuntur vel dicuntur secundum diversos traditione vel experientia probatos modos, scilicet aut a solista, aut alternis versibus vel strophis a duobus choris vel coetus partibus, aut modo responsoriali. Psalmus vero «directus», seu ultimus psalmus Laudum matutinarum, de more ab utroque choro seu ab omnibus dicitur communiter et non alternatim.

124. Sua semper psalmi cuiusque initio proferatur antiphona, ut supra dictum est nn. 114-121; in fine vero totius psalmi, servatur usus concludendi cum Gloria Patri et Sicut erat, nisi plures psalmi recitantur ad modum unius, ut ab antiquo apud nos ordine psallendi statutum est pro psalmis laudativis et pro psalmodia vespertina sollemni vel festiva. Gloria enim ea est apta conclusio, quae traditione commendatur, quaeque tribuit orationi Veteris Testamenti sensum laudativum, christologicum et trinitarium. Post psalmum vero repetitur antiphona.

125. Quando adhibentur psalmi longiores, licet quidem psalmum integrum proferre una cum antiphona. Tales tamen partitiones psalmorum signantur in Psalterio, quae membra psalmodiae dividant, servent tamen obiectivum eiusdem psalmi sensus: quam divisionem, cum respectivis antiphonis et addito Gloria Patri in fine uniuscuiusque partis, convenit observare praecipue in celebratione cum populo.

126. Praeterea, quando genus litterarium psalmi id suadebit, divisiones strophicae ideo indicabuntur, ut, praesertim si psalmi lingua vernacula canantur, possint persolvi interiecta antiphona post unamquamque stropham, et tunc sufficiet ut Gloria Patri post finem totius psalmi ponatur.


IV. QUA RATIONE PSALMI IN OFFICIO DISTRIBUTI SINT

127. Psalmi distributi sunt per circulum quattuor hebdomadarum, ea tamen lege ut perpauci psalmi omittantur, alii vero traditione insignes frequentius repetantur, et Laudes matutinae, Vesperae ac Completorium psalmis respectivae Horae consentaneis instruantur (6).

128. Ad Vesperas et Laudes matutinas selecti sunt ii psalmi qui aptiores sunt ad celebrationem cum populo. Ad Laudes matutinas, traditio servatur eos psalmos dicendi qui vel laudes Dei exprimant, vel matutino tempori apti sint.

129. Ad Completorium observata est norma descripta n. 88.

130. Die dominica, etiam pro psalmodia per diem, ii psalmi selecti sunt qui ad mysterium paschale exprimendum traditione insignes sint. Feriae sextae aliqui psalmi assignati sunt vel paenitentiales vel de Passione.

131. Pars tantum psalmi 108 dicitur in hebdomacla in Authentica. In Psalterio vero currente, hic psalmus 108 et duo alii, scilicet 57 et 82 in quibus praeponderat indoles imprecatoria, omittuntur. Item aliqui versus nonnullorum psalmorum praetermissi sunt, ut indicatur initio singulorum. Quorum textuum omissio fit ob quandam difficultatem psychologicam, etsi psalmi ipsi imprecatorii in pietate Novi Testamenti occurrunt, exempli gratia Ap 6,10, nulloque modo intendunt ad maledicendum inducere.

132. Psalmi qui longiores sunt quam ut in una Officii Hora contineantur, distribuuntur variis diebus in eadem Hora, ita ut integre recitari possint ab iis qui alias Horas haud dicere soleant. Sic psalmus 118 secundum suam propriam divisionem distribuitur per viginti duos dies ad Horam per diem, quippe qui horis diurnis traditione attributus sit.

133. Psalmus 116, qui populos universos divinam appellat ad laudem, apud nos ab immemorabili doxologiae munere fungitur. Qua de causa, in psalmodia ad vesperas sollemnitatum ac festorum atque ad laudes matutinas quotidie recitatur.

Item secundumn antiquissimam consuetudinem in psalmodia ad vesperas sollemnitatum ac festorum dicitur et psalmus 133, qui ad Dei prosequendam benedictionem omnes servos Domini forte in noctibus vigilantes vehementer hortatur.

134. Cyclus quattuor hebdomadarum Psalterii ita cum anno liturgico conectitur, ut a prima hebdomada, omissis forte aliis, resumatur dominica I Adventus, hebdomada I per annum, dominica I Quadragesimae; a secunda vero hebdomada resumatur dominica II Paschae.

Post vero Pentecosten, cum tempore per annum cyelus Psalterii seriem sequatur hebdomadarum, ab ea Psalterii hebdomada resumitur, quae in Proprio de Tempore indicatur initio suae respectivae hebdomadae per annum.

135. In feriis de Exceptato, in Nativitate Domini et infra eius Oetavam, in Epiphania Domini, in hebdomada in Authentica, in die Paschae et infra eius Octavam, ad omnes Horas psalmi proprii assignantur ex iis qui traditione ambrosiana probantur, eorumque aptitudo plerumque antiphona illustratur.

136.Psalmi et cantica sunt propria vel de communi:

1) ad Vesperas sollemnitatum et festorum;
2) ad Officium lectionis sollemnitatum et festorum;
3) ad Laudes matutinas sollemnitatum et festorum.

Ad Horas per diem sollemnitatum, exceptis iis de quibus n. 134 dictum est, et nisi occurant die dominica, psalmodia currens tota sumitur ex octonariis Psalmi 118.

In ceteris casibus, psalmi et cantica dicuntur de Psalterio currente, nisi forte adsint antiphonae propriae vel psalmi proprii.


V. DE CANTICIS VETERIS ET NOVI TESTAMENTI

137. Post hymnum ad Officium lectionis dicitur canticum trium puerorum Benedictus es, nisi pro eo responsorium proponatur (cfr. n. 64).

138. Ad Officium lectionis dominicarum, sollemnitatum et festorum psalmodia constat, ut mos est, tribus canticis ex Vetere Testamento. Praeter illam seriem antiqua traditione ambrosiana acceptam, in Psalterio addita sunt plura cantica ex variis Veteris Testamenti libris excerpta, ut varietati consulatur.

139. Ad Officium lectionis uniuscuiusque sabbati dicitur canticum Exodi Cantemus Domino, excepto sabba to quod occurrit inter ferias de Exceptato et sabbato sancto.

140. In Laudibus, primo loco ante psalmos dicitur unum canticum Veteris Testamenti.

Iuxta ambrosianae Ecclesiae traditionem, in sollemnitatibus et festis, Canticum Veteris Testamenti ad Laudes adeptionem libertatis ex Aegypto tenebrarum— quae est typus redemptionis aeternae — memorat semper et psallit; feriis autem de Exceptato dicitur Canticum Attende.

141. Ad vespertinam commemorationem baptismi, in diebus dominicis, in festis ac sollemnitatibus Domini, adhibentur cantica ex Novo Testamento excerpta.

142. Cantica evangelica Benedictus, Magrnficat et Nunc dimittis eadem sollemnitate ac dignitate afficiantur, quibus solet audiri Evangelium.


VI. DE LECTIONE SACRAE SCRIPTURAE

a) De lectione sacrae Scripturae in genere

143. Lectio sacrae Scripturae, quae ex antiqua traditione fit publice in Liturgia, non tantum in celebratione eucharistica, sed etiam in Officio divino, omnibus christianis ideo maximi habenda est, quia ab ipsa Ecclesia proponitur, non singulorum electione vel propensiore animi inclinatione, sed in ordine ad mysterium quod Sponsa Christi «per anni circulum explicat, ab Incarnatione et Nativitate usque ad Ascensionem, ad diem Pentecostes et ad exspectationem beatae spei et adventus Domini» (7). Insuper in celebratione liturgica lectionem sacrae Scripturae semper comitatur oratio, ita ut lectio pleniorem fructum afferat et vicissim oratio, praesertim psalmorum, ex lectione plenius intellegatur et pietate fiat impensior.

144. In Liturgia Horarum, sacrae Scripturae tum lectio longior, tum lectio brevior proponitur.

145. De lectionibus forte in Vesperis faciendis, dictum est supra, n. 48.

b) De cursu lectionis sacrae Scripturae in Officio lectionis

146. In cursu lectionis sacrae Scripturae in Officio lectionis, ratio habetur tum eorum temporum sacrorum, quibus ex venerabili traditione certi quidam libri legendi sunt, tum cursus lectionis in Missa. Ita ergo Liturgia Horarum cum Missa componitur, ut lectio Scripturae in Officio compleat lectionem quae fit in Missa, utque conspectus praebeatur totius historiae salutis.

147. Excepta lectione Passionis in Officio feriae VI hebdomadae in Authentica (de qua in n. 153) et exceptis celebrationibus Dei verbi eiusdem hebdomadae in Authentica propriis, Evangelium in Liturgia Horarum non legitur, eum in Missa quotannis integre legatur.

148. Cursus lectionis biblicae in Officio lectionis est biennalis, sicut cursus lectionis per annum in Missa feriali (vide sub n. 156).

149. Cursus biennalis lectionum ita instructus est, ut omnes fere libri sacrae Scripturae quotannis, atque textus longiores et difficiliores, qui vix in Missa locum obtinere possunt, Liturgiae Horarum assignentur. Dum tamen Novum Testamentum integre, partim in Missa, partim in Liturgia Horarum quotannis legitur, ex libris Veteris Testamenti eae selectae sunt partes, quae ad intellegendam historiam salutis et ad pietatem alendam maioris momenti sunt.

Concentus tamen inter lectiones Liturgiae Horarum et lectiones Missae, nedum eosdem textus iisdem diebus proponat, vel eosdem libros passim iisdem temporibus distribuat, quod Liturgiae Horarum relinqueret minoris momenti pericopas seriemque textus perturbaret, necessario exigit ut idem liber recurrat annis alternis in Missa et in Liturgia Horarum aut saltem, si eodem anno legitur, quodam spatio temporis interiecto.

150. Tempore Adventus leguntur pericopae ex libro Isaiae excerptae, lectione semi-continua, et quidem alterna alternis annis. Adduntur liber Ruth et quaedam prophetiae ex libro Michaeae. Cum a die 17 usque ad diem 24 decembris legantur lectiones iis diebus specialiter assignatae, omittuntur eae lectiones hebdomadae Adventus quae locum non obtineant.

151. A die 29 decembris ad diem 5 ianuarii legitur anno I Epistula ad Colossenses, qua Incarnatio Domini consideratur intra fines totius historiae salutis, et anno II Canticum canticorum, quo adumbratur unio Dei et hominis in Christo: «Tunc enim Deus Pater Deo Filio suo nuptias fecit, quando hunc in utero Virginis humanae naturae coniunxit, quando Deus ante saecula fieri voluit hominem in fine saeculorum» (8)

152. A die 7 ianuarii ad sabbatum post Epiphaniam leguntur textus eschatologici ex Isaia 60-66 et Baruch sumpti; lectiones vero quae locum obtinere nequiverunt, eo anno omittuntur.

153. In Quadragesima anni I leguntur excerpta e libro Deuteronomii et Epistola ad Hebraeos. Anno II praebetur conspectus historiae salutis e libris Exodi, Levitici et Numeri. Epistula ad Hebraeos foedus antiquum luce mysterii paschalis Christi interpretatur. Feria VI in Passione Domini servatur veneranda traditio legendi Passionem: una vero tantum legitur aut secundum Marcum, aut secundum Lucam aut secundum Ioannem, prout cyclo triennali congruit, dum Passio secundum Matthaeum sollemniore celebratione hisce sanctis diebus legitur. Aliis diebus hebdomadae in Authentica, anno I leguntur e libro Isaiae cantus tertius et quartus Servi Domini (incipiendo a feria VI praecedentis hebdomadae) et pericopae e libro Lamentationis depromptae; anno II propheta Ieremias ut typus Christi patientis legitur.

154. Tempore paschali, exceptis dominicis I et II Paschae ac sollemnitatibus Ascensionis et Pentecostes, iuxta traditionem leguntur anno I Epistola I Petri, liber Apocalypsis et Epistulae Ioannis, anno II Actus Apostolorum.

155. A feria II post dominicam Baptismatis Domini usque ad Quadragesimam et a feria II post Pentecosten usque ad Adventum, currit series continua triginta duarum hebdomadarum per annum.

Quae series interrumpitur a Dominica in capite Quadragesimae usque ad diem Pentecostes: feria II post dominicam Pentecostes, resumitur leetio per annum ex ea hebdomada, quae sequitur hebdomadam occurrente Quadragesima interruptam, omissa vero lectione quae dominicae assignatur.

Annis autem quibus numerantur tantum 31 hebdomadae temporis per annum, omittitur hebdomada quae incidit immediate post Pentecosten ita ut semper tegantur lectiones hebdomadarum ultimarum.

Libri Veteris Testamenti distribuuntur seeundum historiam salutis: Deus seipsum revelat decursu vitae populi, qui per gradus subsequentes ducitur et illuminatur. Ideo prophetae inter libros historicos leguntur ratione habita temporis quo vixerunt et docuerunt. Quapropter anno I series lectionum Veteris Testamenti proponit insimul libros historicos et oracula prophetarum a libro Iosue ad tempus exsilii inclusive. Anno II, post lectiones Genesis ante Quadragesimam peragendas, resumitur historia salutis post exsilium usque ad tempus Machabaeorum. Inseruntur eodem anno prophetae recentiores, libri sapientiales et narrationes librorum Esther, Tobiae et Iudith. Epistulae Apostolorum, quae non leguntur temporibus specialibus, distribuuntur ratione habita tum lectionum Missae, tum ordinis chronologici, quo scriptae sunt.

156. Cursus lectionis biblicae qui priore anno locum habet, propter potiorem partem quae in eo tribuitur historiae salutis a Moyse usque ad exsilium babylonicum, fundamentalis habetur et libro Liturgiae Horarum Ambrosianae insertus est. Alter cursus, qui in Supplemento continetur, valde est commendandus, ut ex omnibus Scripturae libris spiritale pabulum praebeatur.

157. In sollemnitatibus et festis lectio propria assignatur, secus sumitur e Communi pro Sanctis. In festis vero quae non sunt Domini, si non adest lectio propria, eligi potest lectio feriae currentis.

158. Singulae pericopae, quantum fieri potest, unitatem quandam servant; ideo, ne longitudo aequa, ceteroquin diversa secundum diversa genera litteraria librorum superetur, interdum aliquot versus omittuntur, quod semper indicatur. Laudabiliter vero integre legi possunt in textu approbato.

c) De lectionibus brevibus seu epistolellis

159. «Remedium taediorum omnium — dicit S. Ambrosius — Christus et Scriptura divina atque in temptationibus unum perfugium» (9); ideo selectae sunt lectiones breves, seu «epistolellae», ad Horas per diem et Completorium, quae legendae sunt et audiendae ut vera proclamatio verbi Dei quae vehementer aliquam sententiam sacram proponat, quaeque iuvet ad illustranda quaedam breviora dicta, quae in lectione continua Scripturarum minus attenderentur.

160. Ita ergo selectae sunt, ut sententiam vel monitionem presse at distincte exprimant: varietati praeterea consultum est, ita ut cotidie per quattuor hebdomadas Psalterii textus diversi proponantur. Item speciales habentur pro temporibus Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et Paschae; propriae etiam sunt pro sollemnitatibus et festis.

In seligendis lectionibus brevibus, servata sunt haec quae sequuntur:

a) secundum traditionem exclusa sunt Evangelia, utpote quae sollemnem proclamationem requirant;
b) quantum fieri potest, indoles diei dominicae vel etiam feriae VI et ipsarum Horarum observata est.


VII. DE LECTIONE PATRUM ET SCRIPTORUM ECCLESIASTICORUM

162. Iuxta traditionem, in Officio Lectionum, post lectionem biblicam, habetur lectio Patrum vel Scriptorum ecclesiasticorum (cfr. nn. 228, 235).

163. In hac lectione proponuntur textus e scriptis sanctorum Patrum, doctorum, aliorumque Scriptorum ecclesiasticorum ad Ecclesiam pertinentium cum Orientalem tum Occidentalem deprompti, ita tamen ut primae partes sanctis Patribus tribuantur, qui peculiari auctoritate in Ecclesia gaudent.

Insuper provisum est, ut thesaurus traditionis Ecclesiae Mediolanensis late pateat, adhibitis quoque operibus sanctorum Patrum qui vicinas Eeclesias illustrarunt.

164. Munus huiusmodi lectionis est praecipue meditatio verbi Dei qualiter ab Ecclesia in sua traditione accipitur. Ecclesia enim necessarium semper duxit verbum Dei christifidelibus authentice declarare, ut «propheticae et apostolicae interpretationis linea seeundum ecclesiastici et catholici sensus normam dirigatur» (10).

165. Ex assidua frequentatione documentorum quae universalis traditio Ecclesiae perhibet, legentes ad pleniorem meditationem sacrae Scripturae eiusque suavem et vivum affectum ducuntur. Scripta enim sanctorum Patrum praeclari testes sunt illius meditationis verbi Dei, per saecula productae, qua Verbi incarnati Sponsa, Ecclesia nempe «quae secum habet consilium et spiritum Sponsi et Dei sui» (11), ad profundiorem in dies Scripturarum sacrarum intellegentiam assequendam accedere satagit.

166. Lectio Patrum in sensum quoque temporum festorumque liturgicorum christianos inducit. Insuper, eis patefacit accessum ad inaestimabiles divitias spiritales, quae Ecclesiae patrimonium egregium constituunt, simulque vitae spiritalis fundamentum praebent atque uberrimum pietatis nutrimentum. Praecones autem verbi Dei praeclara exempla sacrae praedicationis ita in promptu cotidie habent.


VIII. DE LECTIONE HAGIOGRAPHICA

167. Nomine lectionis hagiographicae appellatur sive textus alicuius Patris aut Scriptoris ecclesiastici, qui de Sancto celebrato proprie loquitur vel ad illum recte applicatur, sive excerptum ex scriptis ipsius Sancti, sive eius vitae narratio.


IX. DE RESPONSORIIS

168. Ambrosiana liturgia tria novit genera responsoriorum:

a) Responsoria post hymnum;
b) Responsoria post lectionem biblicam;
c) Responsoria baptismalia.

169. Quoad responsoria post hymnum cfr. nn. 41 et 64.

170. Lectionem biblicam in Officio lectionis sequitur proprium eius responsorium, cuius textus ita e thesauro tradito selectus vel e novo compositus est, ut lucem novam afferat ad lectionem mox lectam intellegendam, vel lectionem inserat in historiam salutis, vel ex Vetere Testamento ad Novum perducat, vel lectionem vertat in orationem et contemplationem, vel denique pulchritudine sua poetica iucundam praebeat varietatem.

171. Simili sed simpliciore modo responsorium breve ad Tertiam, Sextam, Nonam et Completorium respondet lectioni brevi seu epistolellae veluti acclamatio quaedam qua verbum Dei altius penetret animum audientis seu legentis.

172. Responsorium baptismale, cuius textus e novo compositus est, eo tendit ut mysterium baptismati, eiusque gratiam et effectus illustret.

173. Responsoria igitur cum partibus suis repetendis etiam in recitatione a solo suum retinent pretium.


X. DE HYMNIS ALIISQUE CANTICIS NON BIBLICIS

174. Hymni, qui iam ex perantiqua traditione Orientali locum obtinebant in sacra Liturgia, a sancto Ambrosio in occidentalis Ecclesiae Officium introducti sunt et nominis celebritatem consecuti sunt. Ipsi vero nunc quoque locum suum retinent (12).

Revera, non solum sua natura lyrica ad Dei laudem nominatim destinati sunt, sed partem constituunt popularem, quin etiam fere semper Horarum vel singulorum festorum individuam indolem magis quam aliae Officii partes statim demonstrant et ad piam celebrationem animos movent et alliciunt. Quinimmo, ut didicimus ab Ambrosio, intelligentiae maxime favent mysteriorum Dei et veritatis aeternae. «Quid enim — ait ille — potentius quam confessio Trinitatis, quae quotidie totius populi ore celebratur? Certatim omnes student fidem fateri: Patrem et Filium et Spiritum Sanctum norunt versibus praedicare. Facti sunt igitur omnes magistri, qui vix poterant esse discipuli» (13).

175. Hymnus doxologia terminatur ad normam traditionis, quae de more ad eandem personam divinam dirigatur ad quam hymnus ipse.

176. Praeterea, in Officium lectionis duplex cursus hymnorum invectus est, prout hymni nocte vel die recitantur.

177. Hymni noviter inducti melodiis eiusdem numeri et metri adornari possunt quae usu traditae sunt.

178. Ad celebrationem in lingua vernacula quod attinet, fit seligendi facultas vel eam interpretationem quae in decursu psalterii proponitur, vel eam quae inseritur in Appendice Libri qui «Diurna Laus» inscribitur. Praeterea usurpari possunt hymni quos forte Episcopalis Italiae Conferentia rite approbaverit, dummodo spiritui Horae aut temporis vel diei festi prorsus congruant.


XI. DE ORATIONIBUS

179. Decursu Laudum dicuntur duae orationes (tres, si Antiphona ad crucem recitanda est); decursu vero Vesperarum tres et in fine aliarum Horarum oratio conclusiva, quae omnes in celebratione publica et populari, ad normam traditionis, sacerdoti aut diacono competunt.

180. In Officio lectionis quod noctu persolvitur, semper dici potest oratio Expelle; secus dicatur oratio diei congrua (cfr. n. 70).

181. Ad Completorium, oratio est semper ex Ordinario desumenda.

182. Ad Vesperas et ad Laudes matutinas de tempore, orationes desumuntur e Psalterio, nisi adsint propriae. In sollemnitatibus et festis orationes quae non sunt propriae desumuntur e Communi; in memoriis sanctorum, oratio I Laudum et II Vesperarum est propria vel de Communi, aliae ut in Psalterio. In Officio feriali per annum, Laudum oratio I est indolis matutinalis et Deo diem commendandum exprimit, oratio II Laudem divinam e psalmo directo colligit; Vesperarum oratio I psalmorum sensum profert, oratio II est vespertinae indolis, oratio III gratias Deo agit pro baptismi gratia vel cum suscepto baptismate concentum vitae totius implorat.

183. Ad Tertiam, Sextam et Nonam, oratio sumitur e Proprio tum in dominicis, tum in feriis temporis Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et Paschae, necnon in sollemnitatibus et festis. Aliis diebus dicuntur eae orationes quae respectivae Horae indolem exprimunt et in Psalterio dispositae sunt.


XII. DE ACCLAMATIONE KYRIE ELEISON, DE PRECIBUS, DE ORATIONE DOMINICA

a) De acclamatione «Kyrie eleison»

184.  Acclamatio Kyrie eleison cordi erat christianis aevi antiqui et saepissime repetebatur in Ambrosiana liturgia, quippe quae misericordiam Dei supplicaret hominumque miseriam agnosceret.

Retinetur trina acclamatio Kyrie eleison:

a) ad Officium lectionis, in fine psalmodiae ante versum Benedictus es Deus;
b) ad Laudes matutinas, post repetitam antiphonam cantici Benedictus et ante orationem I;
c) ad Vesperas, item post repetitam antiphonam cantici Magnificat et ante orationem II;
d) ad Vesperas et ad Laudes cum populo in ritu dimissionis post Dominus vobiscum.

Adhibetur duodena acclamatio Kyrie eleison in acclamationibus ad Christum Dominum post hymnum ad Laudes matutinas.

Insuper acclamatio Kyrie eleison adhiberi potest ut responsio a populo repetenda post unamquamque intentionem in precibus annuntiatam, ut mox dicetur.

b) De precibus seu intercessionibus in Vesperis

185. Liturgia Horarum laudes quidem Dei celebrat. Traditio tamen sive Iudaica sive christiana a laude divina orationem petitionis non disiungit, hanc ab illa haud raro aliquomodo deducendo. Apostolus quidem Paulus hortatur ut fiant «obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum aetiones pro omnibus hominibus: pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate: hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire» (1 Tim 2,1-4). Quam monitionem Patres haud raro interpretati sunt, ut mane et vespere intercessiones faciendae essent (14).

186. Preces quae in Missa «Oratio universalis vel fidelium» nuncupantur, fiunt etiam ad Vesperas modo tamen diverso, ut infra describitur.

187. Varietatis causa, maxime vero ad Ecclesiae hominumque necessitatum multiplicitatem melius exprimendam secundum diversos status, coetus, personas, condiciones et tempora, diversae proponuntur formulae precum pro singulis diebus cursus Psalterii et pro sacris temporibus anni liturgici, necnon pro quibusdam celebrationibus festivis.

188. Cum Liturgia Horarum sit praecipue oratio totius Ecclesiae pro tota Ecclesia, immo pro totius mundi salute (15), oportet ut in precibus intentiones universales primum omnino locum obtineant, scilicet oretur pro Ecclesia cum eius ordinibus, pro potestatibus saecularibus, pro iis qui paupertate, morbo vel maerore laborant, pro orbis universi necessitatibus, nempe pro pace et aliis huiusmodi rebus. Ultima intentio semper est pro defunctis.

189. Semper licet in precibus quasdam intentiones addere particulares.

190. Tali structura praeditae sunt preces in Officio adhibendae, ut possint aptari et celebrationi populari et celebrationi in parva comunitate et recitationi a solo.

191. Ideo preces in recitatione cum populo vel communi introducuntur brevi invitatione a sacerdote vel ministro facienda, in qua specimen responsionis, a congregatione invariabili modo repetendae, proponitur.

192. Intentiones praeterea enuntiantur sermone ad Deum directo, ita ut possint convenire tam celebrationi communi quam recitationi a solo.

193. Quaelibet formula intentionum duabus partibus constat, quarum altera potest adhiberi ut responsio variabilis.

194. Quare modi diversi adhiberi possunt, ita scilicet ut diaconus (vel, eo absente, sacerdos aut minister) utramque partem dicat et congregatio responsum uniforme (quod potest esse, si placet, Kyrie eleison) vel pausam silentii interponat; aut diaconus dicat tantum priorem partem et congregatio alteram.

c) De oratione dominica

195. Ad normam traditionis antiquae, oratio dominica pro sua dignitate locum obtinet orationis extremae, quae laudibus vespertinis et matutinis aptissime finem ponit.

196. Oratio ergo dominica in posterum ter in die sollemniter dicetur, scilicet ad Missam, Vesperas et Laudes matutěnas.

197. Pater noster ab omnibus dicitur, praemissa pro opportunitate brevi monitione.


XIII. DE SACR0 SILENTIO

198. Cum generatim in actionibus liturgicis curandum sit, ut «sacrum quoque silentium suo tempore servetur» (16), in ipsa persolvenda Liturgia Horarum opportunitas silentii praebeatur.

199. Pro opportunitate ergo et prudentia, ad plenam vocis Spiritus Sancti in cordibus resonantiam assequendam, et ad orationem personalem arctius cum verbo Dei ac publica Ecclesiae voce coniungendam, spatium silentii interponi licet vel post singulos psalmos, repetita sua antiphona, secundum morem maiorum, vel post lectiones, sive breves, sive longiores, et quidem aut ante aut post responsorium.

Ad primam orationem Laudum spatium silentii orantis interponitur post invitatorium Oremus, ante orationem clara voce extollendam (cfr. n. 52).

Cavendum est tamen ne tale silentium introducatur quod structuram Officii deformet, aut molestiam seu taedium participantibus afferat.

200. In recitatione vero a solo, amplior facultas est moram faciendi in meditatione alicuius formulae, quae spiritalem affectum promoveat, neque hac de causa Officium suam publicam ammittit indolem.




NOTE  (torna in cima)
  1. In psalm 1,9
  2. Conc. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 90.
  3. Regula monaster., e. 19.
  4. Cfr. S. Benedictus, ibid.
  5. Mt 22,44 Ss.
  6. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 91
  7. Conc. Vat. II Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 102.
  8. S. Gregorius Magnus, Homilia 34 in Evangelia: PL 76, 1282.
  9. S. Ambrosius, De interpellatione David, IV, 4,18.
  10. S. Vincentius Lirinensis, Commonitorium, 2: PL 50,640.
  11. S. Bernardus, Sermo 3 in vigilia Nativitatis, 1: PL 183 (edit. 1879), 94.
  12. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,  93.
  13. S. Ambrosius, Sermo contra Auxentium, 34.
  14. Sic ex.gr. S. Ioannes Chrisostomus, In epist. ad Tim. I, Homilia 6: PG,530.
  15. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 83 et 89.
  16. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 30.

« Precedente Indice Successivo »