×

Ricerca

Dossier über das VI Eucharistische Hochgebet - Seite 8


PREX EUCHARISTICA VI

 
Sacerdos, manibus extensis, dicit:

Vere sanctus, vere benedictus

Dominus noster Iesus Christus Filius tuus.

Qui, cum Deus esset maiestatis aeternae,

descendit de calo,

formam servi, qui primus perierat,

exinanitus accepit,

et sponte pati dignatus est,

ut eum, quem ipse fecerat, liberaret a morte,

hostiamque Corpus et Sanguinem suum,

per Spiritum sanctum

nobis offerendam divina pietate reliquit.

 
In formulis quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Pridie enim quam pro nostra omniumque salute pateretur,

discumbens in medio discipulorum suorum,

 
accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

et accipiens panem,

elevat oculos

elevavit oculos ad caelos,

ad te Deum Patrem suum ornnipotentem,

tibi gratias agens,

benedixit, fregit, deditque discipulis suis,

dicens ad eos:

 
parum se inclinat

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES:

HOC EST ENIM CORPUS MEUM,

QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

 
Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.

 
Postea prosequitur:

Simili modo, postquam cenatum est,

 
accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

accipiens calicem,

 
elevat oculos

elevavit oculos ad caelos,

ad te Deum Patrem suum omnipotentem,

item tibi gratias agens,

benedixit, tradiditque discipulis suis,

dicens ad eos:

 
parum se inclinat

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES:

HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI

NOVI ET AETERNI TESTAMENTI,

QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR

IN REMISSIONEM PECCATORUM.

Mandans quoque, et dicens ad eos:

HAEC QUOTIESCUMQUE FECERITIS,

IN MEAM COMMEMORATIONEM FACIETIS:

MORTEM MEAM PRAEDICABITIS,

RESURRECTIONEM MEAM ANNUNTIABITIS,

ADVENTUM MEUM SPERABITIS,

DONEC ITERUM DE CAELIS VENIAM AD VOS.

 
Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

 
Deinde dicit:

Mysterium fidei.

 
Et populus prosequitur, acclamans:

Salvator mundi, salva nos,

qui per crucem et resurrectionem tuam liberasti nos.

 
Postea, extensis brachiis in modum crucis, sacerdos dici:

Ipsius praeceptum est, Domine, quod agimus,

cuius nunc te praesentia postulamus.

 
Dehinc, extensis manibus, prosequitur:

Da sacrificio auctorem suum,

ut impleatur fides rei in sublimitate mysterii,

ut, sicut veritatem sacrificii caelestis exsequimur,

sic veritatem dominici Corporis et Sanguinis hauriamus.

Hoc vero, Pater omnipotens,

digneris sacrificium paschale suscipere,

quod in communione Dei genetricis Mariae

omniumque electorum,

una cum papa nostro N.

et pontifice nostro N.,

tibi, gratias agentes, in humilitate cordis ofFerimus,

pro Ecclesia tua sancta,

toto terrarum orbe diffusa,

+ et, Spiritus operante virtute,

dominica caritate conexa;

pro sacerdotio sancto

et hoc populo tuam misericordiam consecuto; +

________________________________________________

 
In missa Vigiliae paschalis et in qua baptisma celebratur:

+ et dominica caritate conexa;

pro sacerdotio sancto

et hoc populo tuam misericordiam consecuto;

pro novis praesertim his filiis

quos ex aqua et Spiritu sancto regenerere dignatus es; +

________________________________________________

pro fratribus nostris,

qui nos in spe adventus regni tui ac fiducia praecesserunt,

ut omnium nomina scripta teneas in libro viventium,

et omnes invenias in Christo Iesu Domino nostro.

 
Iungit manus.

 
Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:

In quo tibi Deo Patri omnipotenti

est honor et gloria,

magnificentia et potestas,

cum Spiritu sancto a saeculis et nunc et semper,

et in omnia saecula saeculorum.

 
Populus acclamat:

Amen.


« Precedente Indice Successivo »