×

Research

Ambrosian Liturgy of the Hours in latin: chapter I

Caput I
DE LITURGIAE HORARUM SEU OFFICII DIVINI MOMENTO IN VITA ECCLESIAE


1. Publica et communis oratio populi Dei inter munera Ecclesiae primaria merito habetur. Inde ab initio qui baptizati sunt «erant perseverantes in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus» (Act. 2,42). Pluries autem Actus Apostolorum testantur communitatem christianam unanimiter oravisse (1).

Singulos quoque fideles certis horis in orationem incubuisse Ecclesiae primaevae testimonia docent. In variis deinde regionibus consuetudo mox invaluit peculiaria tempora communi precationi destinandi, veluti postremam diei horam, cum advesperascit ac lucerna accenditur, vel primam, cum nox sub diurni sideris ortum vergit ad finem.

Decurrente autem tempore, precatione communi sanctificabantur ceterae quoque Horae, quas Patres in Actibus Apostolorum adumbratas legebant. Ibidem enim discipuli perhibentur hora tertia congregati (Act 2,1-15). Apostolorum Princeps «ascendit in superiora ut oraret circa horam sextam» (10,9); «Petrus... et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam» (3,1); «media... nocte Paulus et Silas orantes laudabant Deum» (16,25).


2. Huiusmodi orationes communiter peractae paulatim ad modum definiti Horarum cursus instruebantur. Haec Liturgia Horarum, seu Officium divinum, lectionibus quoque ditata, est praecipue oratio laudis et deprecationis, et quidem oratio Ecclesiae cum Christo et ad Christum.



I. DE ORATIONE CHRISTI


Christus exorator Patris


3. Cum venit ad Dei vitam hominibus impertiendam, Verbum quod a Patre procedit ut splendor gloriae eius, «summus Novi atque Aeterni Testamenti sacerdos, Christus Iesus, humanam naturam assumens, terrestri huic exsilio hymnum illum invexit, qui in supernis sedibus per omne aevum canitur» (2). Exinde in corde Christi laus Dei resonat verbis humanis adorationis, propitiationis et intercessionis: quae omnia novae humanitatis princeps et Mediator Dei et hominum nomine et in bonum omnium Patri exhibet.


4. Ipse autem Filius Dei, «qui cum Patre suo unum est» (cfr. Io 10,30) et ingrediens mundum dixit: «Ecce venio ut faciam, Deus, voluntatem tuam» (Hebr 10,9; cfr. Io 6,38), orationis suae dignatus est etiam documenta concedere. Saepissime enim eum orantem referunt Evangelia: cum eius missio a Patre revelatur (3), antequam Apostolos vocet (4), cum Deum in panis multiplicatione benedicit (5), cum transfiguratur in monte (6), cum surdum mutumque sanat (7) et Lazarum resuscitat (8), antequam a Petro confessionem postulet (9), cum discipulos docet orare (10), cum discipuli a missione revertuntur (11), cum parvulos benedicit (12) et pro Petro rogat (13).

Cotidiana eius navitas arcte cum oratione nectebatur, quin etiam ex ea quasi fluebat, cum ipse in desertum vel in montem secedebat ut oraret (14), diluculo valde surgens (15) aut sero usque ad quartam vigiliam noctis (16) pernoctans in oratione Dei (17).

Ipse quoque, ut merito creditur, partem habuit in precibus tum iis, quae publice fundebantur et in synagogis, quas intravit die sabbati «secundum consuetudinem suam» (18), et in templo quod domum orationis appellavit (19), tum iis, quae privatim a piis Israelitis de more cotidie recitabantur. Proferebat etiam traditas benedictiones Dei in cenis, ut expresse narratur in multiplicatione panis (20), in cena sua novissima (21), in cena Emmaus (22); similiter cum discipulis hymnum dixit (12).

Usque ad extremum vitae, appropinquante iam Passione (24), in novissima cena (25), in agonia (26) et in cruce (27) orationem divinus Magister ostendit id esse quod ministerium suum messianicum et paschalem exitum animaret. Ipse enim «in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia» (Hebr 5,7), et perfecta oblatione in ara crucis «consummavit in sempiternum sanctificatos» (Hebr 10,14); suscitatus denique a mortuis, semper vivit et orat pro nobis (28).

Nunc «orat ergo Dominus - meditatur Ambrosius - non ut pro se obsecret, sed ut pro me impetret; nam etsi omnia posuerit Pater in potestate Filii, Filius tamen ut formam hominis impleret, obsecrandum Patrem putat esse pro nobis, quia advocatus est noster» (29).



II. DE ORATIONE ECCLESIAE


Praeceptum orationis


5. Iesus, quod ipse fecit, nobis quoque facere praecepit. «Orate» enim saepe dixit, «rogate», «petite» (30), «in nomine meo» (31); formam etiam precandi tradidit in oratione quae dominica dicitur (32), et orationem monuit esse necessariam (33), et quidem humilem (34), vigilantem (35), perseverantem et in bonitate Patris confidentem (36), intentione puram et Dei naturae consentaneam (37).

Apostoli vero, qui in Epistolis passim orationes, praesertim laudis et gratiarum actionis, nobis tradunt, et ipsi nos monent de orationis in Spiritu Sancto (38), per Christum (39) Deo oblatae (40), instantia et assiduitate (41) deque eius efficaci vi ad sanctificationem (42) necnon de oratione laudis (43), gratiarum actionis (44), petitionis (45) et pro omnibus intercessionis (46).


Orationem Christi Ecclesia continuat


6. Cum homo totus a Deo sit, hanc Creatoris sui dominationem agnoscere et fateri debet, quod pii homines omnium temporum orando revera fecerunt.

Oratio vero, quae ad Deum dirigitur, conectatur oportet cum Christo omnium hominum Domino, unico Mediatore (47), per quem solum habemus accessum ad Deum (48). Ipse enim ita universam hominum communitatem sibi coagmentat (49), ut intima vigeat necessitudo inter orationem Christi atque orationem totius generis humani. Nam in Christo in eoque solo religio humana pretium salutiferum finemque attingit.


7. Specialis tamen atque arctissima necessitudo inter Christum intercedit illosque homines, quos tamquam membra in suum corpus, quod est Ecclesia, per sacramentum regenerationis assumit. Sic enim a capite in totum corpus diffunduntur omnes divitiae, quae sunt Filii: communicatio nempe Spiritus, veritas, vita et participatio eius divinae filiationis, quae in tota eius oratione, cum apud nos degeret, manifestabatur.

Sacerdotium etiam Christi a toto corpore Ecclesiae participatur, ita ut baptizati per regenerationem et Spiritus Sancti unctioiÈ­em consecrentur in domum spiritalem et sacerdotium sanctum (50), fiantque capaces Novi Testamenti cultus, qui non e viribus nostris, sed e Christi merito ac donatione procedit.

«Nullum maius donum praestare posset Deus hominibus, quam ut Verbum suum, per quod condidit omnia, faceret illis caput, et illos ei tamquam membra coaptaret, ut esset Filius Dei et Filius Hominis, unus Deus cum Patré, unus homo cum hominibus, ut et quando loquimur ad Deum deprecantes, non inde Filium separemus, et quando precatur corpus Filii, non a se separet caput suum, sitque ipse unus salvator corporis sui Dominus noster lesus Christus Filius Dei, qui et oret pro.nobis, et oret in nobis, et oretur a nobis. Orat pro nobis ut sacerdos noster,. orat in nobis ut caput nostrum, oratur a nobis ut Deus noster. Agnoscamus ergo et in illo voces nostras et voces eius in nobis» (51).

In eo igitur posita est christianae dignitas orationis, ut ipsam Unigeniti pietatem erga Patrem eamque orationem participet, quam ille in vita terrestri verbis expressit, quaeque nunc, nomine quoque et in salutem totius generis humani, in universa Ecclesia et in omnibus eius membris indesinenter perseverat.


Actio Spiritus Sancti


8. Unitas vero orantis Ecclesiae a Spiritu Sancto efficitur, qui idem est in Christo (52), in tota Ecclesia et in singulis baptizatis. Ipse «Spiritus adiuvat infirmitatem nostrani» et «postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus» (Rom 8,26); ipse, utpote Spiritus Filii, ingerit nobis «spiritum adoptionis filiorum, in quo ciamamus: Abba, Pater» (Rom 8,15; cfr. Gal 4,6; 1 Cor 12,3; Eph 5,18; Iud 20). Nulla ergo oratio christiana haberi potest sine Sancti Spiritus actione, qui, totam Ecclesiam uniens, per Filium ducit ad Patrem.


Indoles communitaria orationis


9. Exemplum proinde et praeceptum Domini atque Apostolorum semper et instanter orandi habenda sunt non tamquam regola mere legalis, sed pertinent ad intimam essentiam ipsius Ecclesiae, quae communitas est quaeque indolem suam communitariam orando quoque debet declarare. Hinc in Actibus Apostolorum, cum primum de communitate fidelium sermo fit, congregata ipsa in actu orationis apparet «cum mulieribus et Maria Matre Iesu et fratribus eius» (Act 1,14). «Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una» (Act. 4,32), quorum unanimitas verbo Dei, communione fraterna, oratione et Eucharistia innitebatur (53).

Licet autem oratio, quae fit in cubiculo et clauso ostio (54), semper quidem necessaria et commendanda (55), a membris Ecclesiae per Christum in Spiritu Sancto peragatur, orationi tamen communitatis dignitas competit specialis, cum ipse Christus dixerit: «Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum» (Mt 18,20) (56).



III. DE LITURGIA HORARUM


Consecratio temporis


10. Cum Christus praeceperit: «Oportet semper orare et non deficere» (Lc 18,1), Ecclesia, huic admonitioni fideliter obtemperans, preces fundere numquam intermittit atque hisce verbis nos adhortatur: «Per ipsum (Iesum) offeramus hostiam laudis semper Deo» (Hebr 13,15). Huic praecepto satisfit non tantum Eucharistiae celebratione, sed etiam aliis modis, praesertim Liturgia Horarum, cuius inter alias liturgicas actiones id ex antiqua traditione christiana proprium est, ut totus per eam cursus diei ac noctis consecretur (57).


11. Quoniam ergo sanctificatio diei totiusque operositatis humanae ad finem pertinet Liturgiae Horarum, eius cursus ita ifìstauratus est, ut veritas temporis, quantum fieri posset, Horis redderetur, simulque ratio haberetur hodiernae vitae condicionum (58).

Quare «praestat sive ad diem revera sanctificandum, sive ad ipsas Horas cum fructu spiritali recitandas, ut in Horarum absolutione tempus servetur, quod proxime accedat ad tempus verum uniuscuiusque Horae canonicae» (59).


Ratio inter Liturgiam Horarum et Eucharistiam


12. Liturgia Horarum dilatat (60) ad varias diei horas laudes et gratiarum actiones, necnon memoriàm mysteriorum salutis, deprecationes ac caelestis praelibationem gloriae, quae praebentur in mysterio eucharistico, quod est «centrum et culmen totius vitae communitatis christianae» (61).

Eucharistiae vero celebratio per Liturgiam Horarum et ipsa optime praeparatur, cum dispositiones ad fructuosam Eucharistiae celebrationem necessariae, ut sunt fides, spes, caritas, devotio ac spiritus sacrificii, ea congrue excitentur et alantur (62).


Christi sacerdotalis muneris exercitatio in Liturgia Horarum


13. «Humanae redemptionis et perfectae Dei glorificationis opus» (63) Christus in Spiritu Sancto per Ecclesiam suam exercet non tantum cum Eucharistia celebratur et sacramenta administrantur, sed etiam, prae ceteris modis, cum Liturgia Horarum persolvitur (64). In ea ipse praesens adest dum coetus congregatur, dum verbum Dei profertur, «dum supplicat et psallit Ecclesia» (65).


Sanctificatio hominis


14. Ita autem sanctificatio hominis efficitur (66) et Dei cultus exercetur in Liturgia Horarum, ut in ea quasi commercium instituatur seu dialogus ille inter Deum et homines, quo «Deus ad populum suum loquitur,... populus vero Deo respondet tum cantibus tum oratione» (67).

Sanctificationem profecto uberrimam ex Liturgia Horarum assequi possunt participantes per salutare Dei verbum, quod ili ea magnum momentum obtinet. Ex sacra enim Scriptura lectiones fiunt, Dei verba in psalmis tradita in conspectu eius canuntur, atque eius afflatu instinctuque aliae preces, orationes et carmina perfunduntur (68).

Non solum ergo quando leguntur ea quae «ad nostram doctrinam scripta sunt» (Rom 15,4), sed etiam dum Ecclesia orat vel canit, participantium fides alitur mentesque in Deum commoventur, ut rationabile obsequium ci praestent gratiamque eius abundantius recipiant (69).


Laus Deo tributa, in unione cum Ecclesia caelesti


15. In Liturgia Horarum Ecclesia, sacerdotale Capitis sui munus exercens, «sine intermissione» (70) Deo hostiam laudis offert, id est fructum labiorum confitentium nomini eius (71). Haec oratio est «vox ipsius Sponsae, quae Sponsum alloquitur, immo etiam oratio Christi cum ipsius Corpore ad Patrem» (72). «Omnes proinde qui haec praestant, tum Ecclesiae officium explent, tum summum Sponsae Christi honorem participant, quia laudes Deo persolventes stant ante thronum Dei nomine Matris Ecclesiae» (73).


16. Laude in Horis Deo oblata Ecclesia illi concinendo laudis carmini consociatur, quod in supernis sedibus omne per aevum canitur (74); praegustat simul caelestem illam laudem a Ioanne in Apocalypsi descriptam, quae assidue ante sedem Dei et Agni resonat. Arcta enim coniunctio nostra cum Ecclesia caelesti ad effectum deducitur, cum «divinae maiestatis laudem socia exsultatione concelebramus, et universi in sanguine Christi ex omni tribu et lingua et populo et natione redempti (cfr. Ap 5,9) atyue in unam Ecclesiam congregati, uno cantico laudis Deum unum et trinum magnificamus» (75).

Quam liturgiam caelestem prophetae in victoria dici sine nocte, lucis sine tenebris fere praeviderunt: «Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam» (Is 60,19; cfr. Ap 21,23.25). «Erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox, et in tempore vesperi erit lux» (Zac 14,7). Iam vero «fines saeculorum ad nos pervenerunt (cfr. 1 Cor 10,11) et renovatio mundi irrevocabiliter est constituta acque in hoc saeculo reali quodam modo anticipatur» (76). Nos ita per fidem de sensu etiam vitae nostrae temporalis edocemur, ut cum omnibus creaturis revelationem filiorum Dei exspectemus (77). In Liturgia vero Horarum hanc fidem prociamamus, hanc spem exprimimus et alimus, gaudium perpetuae laudis et dici qui nescit occasum quodammodo participamus.


Deprecatio et intercessio


17. At praeter Dei laudem, Ecclesia in Liturgia vota et desideria Christifidelium omnium refert, immo pro totius mundi salute Christum et, per cum, Patrem interpellat (78). Quae vox non est tantum Ecclesiae, sed etiam Christi, cum preces proferantur Christi nomine, hoc est «per Dominum nostrum Iesum Christum», et sic Ecclesia eas preces supplicationesque facere pergat, quas Christus effudit in diebus carnis suae (79), quaeque idcirco singulari efficacitate pollent. Itaque, non tantum caritate, exemplo et paenitentiae operibus, sed etiam oratione ecclesialis communitas verum erga animas ad Christum adducendas maternum munus exercet (80).

Quae res praesertim ad omnes attinet, qui ad Liturgiam Horarum persolvendam speciali mandato vocati sunt: episcopi videlicet et presbyteri, pro plebe sua ac toto Dei populo ex officio precantes (81),aliique ministri sacri necnon religiosi (82).


Culmen et fons actionis pastoralis


18. Qui ergo Liturgiae Horarum partem habent, plebem dominicam arcana fecunditate apostolica dilatant (83); labores enim apostolici ad id ordinantur «ut omnes, per fidem et baptismum filii Dei facti, in unum conveniant, in medio Ecclesiae Deum laudent, sacrificium participent et cenam dominicam manducent» (84).

Sic fideles vivendo exprimunt et aliis manifestant «mysterium Christi et genuinam verae Ecclesiae naturam, cuius proprium est esse... visibilem invisibilibus praeditam, actione ferventem et contemplationi vacantem, in mundo praesentem et tamen peregrinantem» (85).

Vicissim lectiones et preces Liturgiae Horarum fontem vitae christianae efficiunt. E mensa enim sacrae Scripturae et verbis Sanctorum vita illa nutritur, precibus vero roboratur. Nam Dominus solus, sine quo nihil facere possumus (86), a nobis rogatus, operibus nostris efficacitatem et incrementum dare potest (87), ita ut cotidie aedificemur in templum Dei in Spiritu (88), usque ad mensuram aetatis plenitudinis Christi (89), simulque vires nostras roboremus ad Christum evangelizandum iis qui foris sunt (90).


Mens concordet voci


19. Ut autem oratio illa sit propria uniuscuiusque eorum qui eam participant itemque fons pietatis et multiplicis gratiae divinae, atque orationis personalis actionisque apostolicae nutrimentum, oportet ut in ea digne, attente ac devote persolvenda mens voci concordet (91). Supernae gratiae seduli omnes cooperentur, ne eam in vacuum recipiant. Christum quaerentes, eiusque mysterium oratione semper intimius penetrantes (92), Deum laudent supplicationesque fundant eadem illa mente, qua divinus ipse Redemptor precabatur (93).



IV. DE IIS QUI CELEBRANT LITURGIAM HORARUM


a) De celebratione in communi agenda


20. Liturgia Horarum, sicut ceterae actiones liturgicae, non est actio privata, sed ad universum corpus Ecclesiae pertinet, illudque manifestat et afficit (94). Eius vero ecclesialis celebratio tunc maxime elucet, ac proinde summopere suadetur, quando cum suo Archiepiscopo, a presbyteris et ministris circumdato (95), illam peragit mediolanensis Ecclesia in qua, sicut in ceteris Ecclesiis particularibus, «vere inest et operatur una sancta catholica et apostolica Christi Ecclesia» (96). Quae celebratio, etiam cum, absente Archiepiscopo, a capitulo canonicorum Ecclesiae Metropolitanae vel ab aliis presbyteris peragitur, semper fiat veritate temporis servata ac, quantum fieri potest, cum populi participatione. Quod dicendum est etiam de capitulis collegialibus.


21. Ubicumque ambrosianus i-itus legitime viget, Liturgia Horarum ab omnibus celebretur iuxta ordinem a praesenti Institutione descriptum et secundum textum ab Archiepiscopo mediolanensi, Sede Apostolica confirmatum, promulgatum.


22. Alii fidelium coetus, inter quos eminent paroeciae, velut cellulae dioecesis, localiter sub pastore vices Episcopi gerente ordinatae, quaeque «quodammodo repraesentant Ecclesiam visibilem per orbem terrarum constitutam» (97), Horas praecipuas, ubi fieri possit, in ecclesia communiter celebrent.


23. Si ergo fideles ad Liturgiam Horarum convocantur et in unum conveniunt, corda et voces simul consociantes, manifestant Ecclesiam Mysterium Christi celebrantem (98).

«Haec est enim symphonia, quando concinit in ecclesia diversarum aetatum atque virtutum velut variarum cordarum indiscreta concordia psalmus, respondetur, amen dicitur» (99).


24. Munus autem eorum qui sacro ordine insigniti vel peculiari missione canonica praediti sunt (100), est indicere et dirigere orationem communitatis: «laborem impendant ut omnes quorum cura sibi est commissa, unanimes sint in oratione» (101).

Curent ergo ut fideles invitentur et debita catechesi formentur ad celebrandum in communi, diebus praesertim dominicis et festis, potiores Liturgiae Horarum partes (102). Eos edoceant sinceram orationem ex eius participatione haurire (103), ideoque per aptam institutionem illos dirigant ad psalmos sensu christiano intellegendos, ita ut gradatim ad ampliorem gustum et usum orationis Ecclesiae manuducantur (104).


25. Comunitates canonicorum, monachorum, monialium aliorumque religiosorum, quae vi Regulae vel Constitutionum, sive comuni sive ritu peculiari Liturgiam Horarum integre aut ex parte persolvunt, Ecclesiam orantem specialiter repraesentant: etenim exemplar Ecclesiae, quae sine intermissione concordi voce Dominum laudat, plenius exhibent et officium explent «adlaborandi», imprimis

oratione, «ad aedificationem et incrementum totius mystici Corporis Christi et in bonum Ecclesiarum particularium» (105). Quod dicendum est praesertim de iis qui vitam contemplativam agunt.


26. Sacrorum administri et clerici omnes qui non sunt aliunde celebratione communi astricti, conviventes vel in unum convenientes, curent ut aliquam saltem Liturgiae Horarum partem in communi persolvant, praesertim Laudes mane et Vesperas sero (106).


27. Etiam sodalibus religiosis utriusque sexus qui ad celebrationem in communi non obligantur, ac cuiusvis Instituti perfectionis membris, enixe suadetur ut in unum conveniant, seorsum vel cum populo, ad hanc Liturgiam vel eius partem celebrandam iuxta ritum sanctae mediolanensis Ecclesiae, cuius sunt filii in honore et carissimi.

28. Laicorum coetus ubivis congregati invitantur ut Ecclesiae officium expleant (107), Liturgiae Horarum partem celebrantes, quacumque de causa, orationis, apostolatus, aliusve rationis sunt adunati. Op'ortet enim discant praeprimis in actione liturgica Deum Patrem in spiritu et veritate adorare (108),meminerintque se cultu publico et oratione omnes homines attingere et ad totius mundi salutem non paulum conferre posse (109).

Expedit denique ut familia, quasi domesticum sanctuarium Ecclesiae, non tantum communes preces Deo fundat, sed etiam partes quasdam huius Liturgiae Horarum pro opportunitate persolvat, quo Ecclesiae arctius se inserat (110).


b) De mandato Liturgiam Horarum celebrandi


29. Sacrorum administris Liturgia Horarum tam peculiari modo concreditur, ut singulis, etiam cum populus abest, persolvenda sii, utique cum aptationibus exinde necessariis; Ecclesia enim illos ad Liturgiam Horarum deputat, ut munus totius communitatis certe et constanter saltem per eos adimpleatur, et oratio Christi indesinenter perseveret in Ecclesia (111).

Episcopus, utpote qui eminenti et aspectabili modo Christi personam gerat et sui gregis sacerdos magnus sii, a quo vita suorum fidelium in Christo quodammodo derivatur et pendet (112), primus in oratione inter Ecclesiae suae membra esse debet, eiusque oratio in Liturgiae Horarum recitatione semper Ecclesiae nomine ac pro Ecclesia sibi commissa peragitur (113).

Presbyteri, episcopo cunctoque presbyterio coniuncti, et ipsi personam Christi sacerdotis specialiter gerentes (114), idem munus participant, Deum deprecantes pro toto populo sibi commisso, immo pro universo mundo (115).

Hi omnes boni Pastoris ministerium adimplent, qui pro suis rogat ut vitam habeant, et ut sint consummati in unum (116). In Liturgia autem Horarum ab Ecclesia ipsis proposita non solum inveniant fontem pietatis et orationis personalis nutrimentum (117), sed etiam ex abundantia contemplationis actionem pastoralem ac missionalem alant foveantque in oblectamentum totius Ecclesiae Dei (118).


30. Episcopi ergo et presbyteri, aliique ministri sacri, qui mandatum ab Ecelesia acceperunt (cfr. n. 17) Liturgiam Horarum celebrandi, integrum eius cursum cotidie persolvant, Horarum veritate, quantum fieri potest, servata.

Debitum in primis momentum tribuant Horis, quae eiusdem Liturgiae sunt veluti cardo, id est Laudibus matutinis et Vesperis; caveantque ne has Horas omittant, nisi gravi de causa.

Officium quoque lectionis, quo potissimum constat celebratio liturgica verbi Dei, fideliter peragant; ita munus, peculiari ratione sibi proprium, verbum Dei in seipsos recipiendi, cotidie adimplent, quo perfectiores fiant Domini discipuli et profundius sapiant investigabiles divitias Christi (119).

Quo melius totum diem sanctificent, cordi insuper ipsis erit recitatio Horae mediae et Completorii, quo ante cubitum integrum «Opus Dei» perficiant seseque Deo commendent.


31. Maxime decet diaconos permanentes aliquam saltem Liturgiae Horarum partem, ab Episcopali Italiae Conferentia definiendam, cotidie recitare (120).


32. a) Capitula cathedralia et collegialia illas partes Liturgiae Horarum in choro persolvere debent, quae iis iure communi vel particulari imponuntur.

Singuli vero horum Capitulorum sodales, praeter Horas, quae omnibus sacrorum administris persolvendae sunt, illas Horas soli recitare debent, quae in eorum Capitulo persolvuntur (121).

b) Communitates religiosae Liturgia Horarum astrictae, earumque singuli sodales, Horas celebrent ad normam iuris sui particularis, salvo praescripto n. 30 circa eos, qui Ordinem sacrum acceperunt.


33. Ceterae religiosae Communitates, earumque singuli sodales, monentur ut, pro adiunctis in quibus versantur, aliquas partes celebrent Liturgiae Horarum, quae est Ecclesiae oratio, omnes ubique dispersos efficiens cor unum et animam unam (122).

Eadem hortatio etiam ad laicos extenditur (123).


c) De structura celebrationis


34. Liturgia Horarum Ambrosiana sua traditione suisque legibus ordinatur, peculiari modo componens ea elementa, quae in ceteris celebrationibus christianis inveniuntur.

Sive in celebratione communi, sive in recitatione a solo facta, essentialis structura huius Liturgiae manet, colloquium nempe inter Deum et hominem. Celebratio tamen communis clarius manifestat naturam ecclesialem Liturgiae Horarum, favet participationi activae omnium secundum uniuscuiusque condicionem per acclamationes, dialogum, alternam psalmodiam et alias res huiusmodi, et meliorem rationem habet variorum expressionis generum (124). Proinde quoties celebratio communis cum frequentia et actuosa participatione fidelium fieri potest, praeferenda est celebrationi singulari et quasi privatae (125). Praestat insuper Officium iuxta suam cuiusque partis naturam singularumque partium munus in choro et in communi pro opportunitate cantare.

Sic denique adimpletur monitio Apostoli: «Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo» (Col 3,16; cfr. Eph 5,19-20) (126).




NOTE  (torna in cima)
  1. Cfr. Act 1,14; 4 24; 12 5.12; cfr. Eph 5,19-21.
  2. Conc. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 83.
  3. Lc 3,21-22.
  4. Lc 6,12.
  5. Mt 14,19; 15,36; Mc 6,41; 8,7; Lc 9,16; Io 6,11.
  6. Lc 9,28-29.
  7. Mc 7,34.
  8. Io 11,41 ss.
  9. Lc 9,18.
  10. Lc 11,1.
  11. Mt 11,25 ss.; Lc 10,21 ss.
  12. Mt 19,13.
  13. Lc 22,32.
  14. Mc 1,35; 6,46; Lc 5,16; cfr. Mt 4,1 par.; Mt 14,23.
  15. Mc 1,35.
  16. Mt 14,23.25; Mc 6,46.48.
  17. Lc 6,12.
  18. Lc 4,16
  19. Mt 21,13 par.
  20. Mt 14,19 par.; Mt 15,36 par.
  21. Mt 26,26 par.
  22. Lc 24,30.
  23. Mt26,30 par.
  24. Io 12,27 s.
  25. Io 17,1-26.
  26. Mt 26,36-44 par.
  27. Lc 23, 34.46; Mt 27,46; Mc 15,34.
  28. Cfr. Hebr 7,25.
  29. In Lucam, V, 42.
  30. Mt 5,44; 7,7; 26,41; Mc 13,33; 14,38; Lc 6, 28; 10,2; 11,9; 22,40.46.
  31. Io 14,13 s.; 15,16; 16,23 s. 26.
  32. Mt 6,9-13; Lc 11,2-4.
  33. Lc 18,1.
  34. Lc 18,9-14.
  35. Lc 21,36; Mc 13,33.
  36. Lc 11,5-13; 18,1-8; Io 14,13; 16,23.
  37. Mt 6,5-8; 23,14; Lc 20,47; Io 4,23.
  38. Rom 8,15.26; 1 Cor 12,3; Gal 4,6; Iud 20.
  39. 2 Cor 1,20; Col 3,17.
  40. Hebr 13,15.
  41. Rom 12,12; 1 Cor 7,5; Eph 6,18; Col 4,2; 1 Th 5,17; 1 Tim 5,5; 1 Petr 4,7.
  42. 1 Tim 4,5; Iac 5,15 s.; 1 Io 3,22; 5,14 s.
  43. Eph 5,19 s.; Hebr 13,15; Ap 19,5.
  44. Col 3, 17; Phil 4,6; I Th 5,17; 1 Tim 2,1.
  45. Rom 8,26; Phil 4,6.
  46. Rom 15,30; I Tim 2,1 s.; Eph 6,18; 1 Th.5,25; Iac 5,14.16.
  47. 1 Tim 2,5; Hebr 8,6; 9,15; 12,24.
  48. Rom 5,2; Eph 2,18; 3,12.
  49. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 83.
  50. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium,n. 10.
  51. S. Augustinus, Enarrat. in psalm. 85,1:CCL 39,1176.
  52. Cfr. Lc 10,21, quando Iesus «exsultavit Spirito Sancto, et dixit - Confiteor tibi, Pater... -».
  53. Cfr. Act 2,42 gr.
  54. Cfr. Mt 6,6.
  55. Cfr. Conc. Vat. II Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,n. 12.
  56. Cfr. infra nn. 20-28.
  57. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,nn. 83-84.
  58. Cfr. ibid., n. 88.
  59. Ibid., n. 94; cfr. infra nn. 37, 49, 78, 85.
  60. Cfr. Conc. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis,n. 5.
  61. Conc. Vat. II, Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus,n. 30.
  62. De modo uniendi pro opportunitate Horas Officii cum Missa, cfr. infra nn. 94-99.
  63. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,n. 5.
  64. Cfr. ibid., nn. 83 et 98.
  65. Ibid., n. 7.
  66. Cfr. ibid., n. 10.
  67. Ibid., n. 33.
  68. Cfr. ibid., n. 24.
  69. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,n. 33.
  70. 1 Th 5,17.
  71. Cfr. Hebr 13,15.
  72. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,n. 84.
  73. Ibid., n. 85.
  74. Cfr. ibid., n. 83.
  75. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium,n. 50; cfr. Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,nn. 8 et 104.
  76. Conc. Vat. II, Const. de Ecclesia, Lumen gentium,n. 48.
  77. Cfr. Rom 8,19.
  78. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,n. 83.
  79. Cfr. Hebr 5,7.
  80. Cfr. Conc. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis,n. 6.
  81. Cfr. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium,n. 41.
  82. Cfr. infra, n. 24.
  83. Cfr. Conc. Vat. II, Decr. de accomodata renovatione vitae religiosae, Perfectae caritatis,n. 7.
  84. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,n. 10.
  85. Ibid., n. 2.
  86. Cfr. Io 15,5.
  87. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,n. 86.
  88. Cfr. Eph 2,21-22.
  89. Cfr. Eph 4,13.
  90. Cfr. Conc. Vat. II Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,n. 2.
  91. Cfr. ibid., n. 90; S. Benedicti, Regula Monasteriorum, c. 19.
  92. Cfr. Conc. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, n. 14;Decr. de Institutione sacerdotali, Optatam totius,n. 8.
  93. Cfr. infra n. 23.
  94. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,n. 26.
  95. Cfr. ibid.,n. 41.
  96. Conc. Vat. II, Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus,n. 11.
  97. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,n. 42;cfr. Decr. de apostolatu laicorum, Apostolicam actuositatem,n. 10.
  98. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,nn. 26 et 84.
  99. In Lucam, VII, 238.
  100. Cfr. Conc. Vat. II, Decr. de activitate missionali Ecclesiae, Ad gentes,n. 17.
  101. Conc. Vat. II, Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus,n. 15.
  102. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 100.
  103. Cfr. Conc. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, n. 5.
  104. Cfr. infra, nn. 100-109; de variis muneribus adimplendis in Liturgia Horarum, cfr. infra nn. 249-262.
  105. Conc. Vat. II, Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, n. 33; cfr. Decr. de accomodata renovatione vitae religiosae, Perfectae Caritatis, nn. 6.7.15; cfr. Decr. de activitate missionali Ecclesiae, Ad gentes, n. 15.
  106. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 99.
  107. Cfr. ibid., n. 100.
  108. Cfr. Io 4,23.
  109. Cfr. Conc. Vat. II, Declar. de educatione christiana, Gravissimum educationis, n. 2; Decr. de apostolatu laicorum, Apostolicam actuositatem, n. 16.
  110. Cfr. Conc. Vat. II, Decr. de apostolatu laicorum, Apostolicam actuositatem, n. 11.
  111. Cfr. Conc. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis,n. 13.
  112. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concitium,n. 41; Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium,n. 21.
  113. Cfr. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium,n. 26; Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus,n. 15.
  114. Cfr. Conc. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis,n. 13.
  115. Cfr. Ibid., n. 5.
  116. Cfr. Io 10,11; 17, 20.23.
  117. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,n. 90.
  118. Cfr. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium,n. 41.
  119. Cfr. Conc. Vat. II, Const. dogm. de divina revelatione, Dei Verbum,n. 25; Decr. de presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis,n. 13.
  120. Paulus VI, Motu proprio, Sacrum Diaconatus ordinem, 18 iunii 1967, n. 27: A.A.S. 59 (1967), p. 703.
  121. Cfr. S. Congr. Rituum, Instruetio Inter Oecumenici,26 sept. 1964, n. 78b: A.A.S. 56 (1964), p. 895.
  122. Cfr. Act 4,32. '
  123. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,n. 100.
  124. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,nn. 26.28.30.
  125. Cfr. ibid., n. 27.
  126. De indole communitaria orationis, cfr. n. 9; de celebratione in communi agenda, cfr. nn. 20-28; de variis muneribus adimplendis, cfr. infra nn. 249-262.

« Precedente Indice Successivo »