×

Research

FRAGMENTUM SACRAMENTARII S. MAURICII
(Milano, Archivio di Stato, Cimeli, cart. 1, n. 45)
» Credits e note

<I. MISSA PRO VIVIS ET DEFUNCTIS
1

Prefatio<\/i>. VD. Aeterne deus. Te iugiter laudare ac benedicere et in confessione sanctorum tuorum decibiliter predicare quorum precibus immensam clementiam tuam suppliciter exoramus, omnipotens deus, ut veniam delictis nostris concedere, nosque in cunctis> periculis mundi protegere digneris, et animas famulorum famularumque tuarum, quorum commemorationem votivis orationibus committamur, electorum tuorum facias participare conviviis. Per Christum.

2

<Infra canonem<\/i>.> Hanc igitur oblationem quam tibi sollemni devotione suppliciter immolamus, quaesumus, domine, benignus accipias et omnium sanctorum tuorum meritis concedas, ut et nostrae fiat per eam vitae profectus, tutela et firmamentum, et famulis famulabusque tuis, tam vivis quam et defunctis, quorum nomina hoc libello inscripta tenentur, beatitudinis sempiternae valeamus impetrare suffragium. Diesque.

3

Post communionem<\/i>. Purificet nos, quaesumus, domine, et divini sacramenti perceptio, et gloriosa sanctorum tuorum oratio, et animabus famulorum famularumque tuarum, quorum commemorationem agimus, remissionem cunctorum tribue peccatorum. <Per.>

 
II. MISSA PRO DEFUNCTO EPISCOPO
4

Deus, qui inter apostolicos sacerdotes, famulum tuum illum<\/i> pontificali fecisti dignitate vigere, presta, quaesumus, ut eorum quoque perpetuo adgregetur consortio. Per.

5

Super sindonem<\/i>. Presta, quaesumus, domine, ut anima famuli tui illius<\/i> episcopi, quam in hoc saeculo commorantem sacris muneribus decorasti, caelesti sede gloriosa semper exultet. Per.

6

Super oblata<\/i>. Suscipe, quaesumus, domine, pro anima famuli et sacerdotis tui illius<\/i>, quam offerimus, hostiam et cui pontificale donasti meritum, dones et premium. Per.

7

Prefatio<\/i>. VD. Aeterne deus. Suppliciter deprecantes ut famulus tuus ille<\/i>, cui dedisti eclesiae tuae gubernacula, dum adviveret in hoc mundo, nunc carnis ergastulo liberatus et praesulibus apostolicae dignitatis consociatus, vitae aeternae praemium consequi mereatur, ut quorum est secutus officium, habere possit et meritum. Sicque beatorum tabernaculis spirituum constitutus, evasisse se carnales glorietur angustias, diemque iudicii cum fiducia et voto gratulationis expectet. Per Christum.

8

<Infra canonem<\/i>.> Hanc igitur oblationem quam tibi pro depositione famuli et sacerdotis tui illius<\/i> deferimus, quaesumus, domine, placatus intende, pro qua maiestati[s] tuae supplices fundimus preces, ut eum in numero tibi placentium censeri facias sacerdotum. Quam oblationem.

9

Post communionem<\/i>. Deus, cuius misericordiae non est numerus, suscipe pro anima famuli tui illius<\/i> episcopi preces nostras et lucis ei laetitieque in regione sanctorum tuorum societatem concede. Per.

 
III. MISSA PRO DEFUNCTO SACERDOTE
10

Da nobis, quaesumus, domine, ut anima famuli et sacerdotis tui illius<\/i>, quam de hoc saeculo educens laborioso certamine, sanctorum tuorum coetui tribuas esse consortem. Per.

11

Super sindonem<\/i>. Deus infinite misericordiae, suscipe pro anima[m] famuli et sacerdotis tui illius<\/i> preces nostras et lucis ei laetitieque in regione sanctorum tuorum societatem concede. Per.

12

Super oblata<\/i>. Concede, quaesumus, omnipotens deus, ut per has oblationes, quas tibi offerimus, pro anima famuli et sacerdotis tui illius<\/i>, ante conspectum gratiae tuae semper exultet, ut qui tuis mysteriis fideliter ministravit, his oblationibus te miserante, se sentiat liberatum. Per.

13

Prefatio<\/i>. VD. Aeterne deus. Qui famulum tuum illum<\/i> tuae propitiationis ministrum, sacerdotemque esse voluisti, qui tibi agni tui unici corpus immolaret et sanguinem. Petimus ergo clementiam tuam ut hoc sacrificium servitutis nostrae, pro eius amore oblatum, ipsi nunc prosit ad veniam, qui olim illud pro eclesiae tuae statu atque regimine maiestati tuae immolavit. Per Christum.

14

Post communionem<\/i>. His sacrificiis, quaesumus, omnipotens deus, purga animam et spiritum famuli et sacerdotis tui illius<\/i>, ut ad indulgentiam et refrigerium sempiternum pervenire mereatur. <Per.>

 
IV. MISSA PRO ABBATE SIVE SACERDOTE
15

Preces nostras, quaesumus, domine, quas in famuli tui illius<\/i> sacerdotis commemoratione deferimus propitiatus exaudi, ut qui nomini tuo ministerium fidele dependit, perpetua sanctorum societate laetetur. Per.

16

Super sindonem<\/i>. Largire, quaesumus, omnipotens deus, famulo tuo illi<\/i> sacerdoti quietem beatitudinis sempiternae, ut pro quo nunc gaudemus in terris, cum eodem apud te exultare mereamur in caelis. Per.

17

Super oblata<\/i>. Concede, quaesumus, omnipotens deus, ut anima famuli tui illius<\/i> sacerdotis, per haec sancta mysteria, in tuo conspectu semper clara consistat, quae tibi fideliter ministravit. Per.

18

Infra canonem<\/i>. Hanc igitur oblationem, quam tibi pro anima famuli tui illius<\/i> sacerdotis offerimus, quaesumus, domine, placatus intende, pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces, ut eam in numero sanctorum tuorum placentium facial dignanter asscribi. Diesque.

19

Post communionem<\/i>. Propitiare, domine, supplicationibus nostris et animam famuli tui illius<\/i> sacerdotis in regione vivorum aeternis gaudiis iubeas sociari. Per.