×

Research

FRAGMENTUM SACRAMENTARII S. MAURICII
(Milano, Archivio di Stato, Cimeli, cart. 1, n. 45)
» Credits e note

XIII. MISSA IN CIMITERIIS
67

Deus, cuius miseratione animae fidelium requiescunt, famulis vel famulabus tuis illis et illis vel omnibus hic in Christo quiescentibus da propitius veniam peccatorum ut, a cunctis reatibus absoluti, sine fine laetentur. Per.

68

Super sindonem<\/i>. Omnipotens sempiterne deus, annue precibus nostris ea quae poscimus et dona omnibus, quorum hic corpora requiescunt, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, luminis claritatem, ut, qui peccatorum suorum pondere pregravantur, cos supplicatio commendet eclesiae. Per.

69

Super oblata<\/i>. Pro animabus famulorum famularumque tuarum illorum<\/i> et illarum<\/i> et hic omnium catholicorum dormientium hostiam, domine, benignus suscipe oblatam, ut hoc sacrificio singulari, vinculis horrendae mortis exuti, vitam mereantur aeternam. Per.

70

<Infra canonem<\/i>.> Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus, domine, pro tuorum requie famulorum et famularum illorum<\/i> et illarum<\/i> et omnium fidelium catholicorum orthodoxorum in hac basilica in Christo quiescentium et qui in circuitu huius sanctae eclesiae requiescunt, quaesumus, domine, placatus accipias ut, per haec salutis humanae subsidia, tuorum numero redemptorum sorte perpetua censeantur. Per Christum.

71

Post communionem<\/i>. Deus, fidelium lumen animarum, adesto supplicationibus nostris et da famulis vel famulabus tuis illis et illis, vel quorum corpora hic requiescunt, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, luminis claritatem. Per.

 
XIV. MISSA PRO DEFUNCTO PENITENTIA<M> DESIDERANTE ET MINIME CONSEQUENTE
72

Omnipotens et misericors deus, in cuius humana conditio potestate consistit, animam famuli tui illius<\/i>, quaesumus, ab omnibus absolve peccatis, et penitentiae fructum, quem voluntas eius optavit, preventus mortalitatis non perdat. Per.

73

Super sindonem<\/i>. Absolve, domine, animam famuli tui illius<\/i> ab omasi vinculo delictorum ut, in resurrectionis gloria, inter sanctos tuos resuscitatus respiret. Per.

74

Super oblata<\/i>. Satisfaciat tibi, domine, quaesumus, pro anima famuli tui illius<\/i> sacrificii presentis oblatio et peccatorum veniam, quam quaesivit, inveniat et quod officio linguae implere non potuit desiderate poenitentiae conpensatione, percipiat. Per.

75

Infra canonem<\/i>. Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius<\/i>, cuius depositionis diem illum<\/i> celebramus, quaesumus, domine, ut placatus accipias et ineffabili pietate concedas ut, quod exsequi preventus conditione mortali ministerio linguae non potuit, mereatur indulgentia sempiterna. Diesque nostros.

76

Post communionem<\/i>. Deus, a quo speratur humani corporis omne quod bonum est, tribue ^quaesumus ut^, per haec sancta quae sum<p>^simus^, [ut] sicut animae famuli tui illius<\/i> poenitentiae velle donasti, sic indulgentiam tribuas miseratus optatam. Per.

 
XV. MISSA DE CUIUS ANIMA DESPERATUR
77

Omnipotens et misericors deus, inclina, quaesumus, venerabiles aures tuas ad exiguas preces nostras, quas ante conspectum maiestatis tuae pro anima famuli tui illius<\/i> fratris nostri humiliter deferimus ut, dum de qualitate vitae eius diffidimus, de habundantia pietatis tuae consoletur. Et si ad plenum veniam animae ipsius obtinere non possumus, saltem inter ipsa tormenta quae patitur, forsitan refrigerium de abundantia remissionum tuarum sentiatur. Per.

78

Super sindonem<\/i>. Misericors et miserator domine, patiens et multum misericors, si iniquitatem observaveris, quis sustinebit. Precamur ergo inmensam clementiam tuam pro anima famuli tui illius<\/i>, cui parva fiducia suppetit actionum, sola gratia tua copiosa resplendeat, ut vel veniam opera manuum tuarum sentiatur in inferis, quem ad imaginem tuam creare dignatus es. Per.

79

Super oblata<\/i>. Suscipe, clementissime pater et domine, pro commemoratione famuli tui illius<\/i> hostiam placationis et laudis, ut sacrificii presentis oblatio ad refrigerium animae eius, te miserante, perveniat. Per.

80

Prefatio<\/i>. VD. Per Christum dominum nostrum. Per quem nos ad imaginem et similitudinem tuam creasti ex nihilo et ex magnificis beneficiis abundanter ditasti a saeculo, et nos, e contrario, per iniustitiae meritum merebamur supplicium; et tu, clementissime pater, recreasti per baptismum, nec non et per sanguinem unigeniti filii tui domini nostri Ihesu Christi <redemisti> de duro inimici servitio. Et post haec multifariae, ineffabilibus modis monuisti, ut exhortati in saeculo, ut tandem aliquando confugeremus ad lamenta et paenitentiae remedium. Per eundem Christum.

81

<Post communionem<\/i>.> Sumpsimus, domine, corporis et sanguinis devotionis remedia, obsecrantes maiestati<s> tuae clementiam et ut viventibus si<n>t tutela et defuncti[s] obtineant veniam. Per dominum nostrum Ihesum Christum.

 
XVI. MISSA IN SANCTORUM VITALIS ET AGRICOLAE
82

Sanctorum Vitalis et Agricolae, quaesumus, domine, natalicia nobis votiva resplendeant et quod illis contulit excellentia sempiterna, fructibus nostrae devotionis adcrescat. Per.

83

Super sindonem<\/i>. Omnipotens sempiterne deus, qui sanctorum tuorum Vitalis et Agricolae cordibus flammam tuae dilectionis accendis, da mentibus nostris eandem fidei caritatisque virtutem, ut quorum gaudemus triumphis, proficiamus exemplis. Per.

84

Super oblata<\/i>. Hostias tibi, domine, pro sanctorum martyrum tuorum Vitalis et Agricolae commemoratione[s] deferimus suppliciter obsecrantes, ut indulgentiam nobis pariter conferant et salutem. Per.

85

Prefatio<\/i>. VD. Aeternae deus. Qui sanctorum tuorum certamina ad copiosam perducis victoriam atque perpetuum largiris triumphum, ut in exemplum ecclesiae tuae per innumera proficiant secula. Presta nobis per eorum, quorum festa celebramus, intercessionem tuae pietatis aeternum perfrui auxilium. Per Christum.

86

Post communionem<\/i>. Presta, quaesumus, omnipotens deus, <ut sanctorum> tuorum Vitalis et Agricole caelestibus m<ysteriis celebrat>a sollempnitas, indulgentiam nobis <tuae propitiationi>s adquirat. Per.