×

Research

FRAGMENTUM SACRAMENTARII S. MAURICII
(Milano, Archivio di Stato, Cimeli, cart. 1, n. 45)
» Credits e note

IX. MISSA PLURIMORUM DEFUNCTORUM
43

Presta, quaesumus, domine, animabus famulorum famularumque tuarum illorum<\/i> et illarum<\/i> misericordiam sempiternam, ut mortalibus nexibus expeditas, lux eas aeterna possideat. Per.

44

Super sindonem<\/i>. Deus cui soli competit medicinam prestare post mortem, tribue, quaesumus, ut animae famulorum famularumque tuarum illorum<\/i> et illarum<\/i> ab omnibus exute peccatis, in electorum tuorum societatibus adgregentur. Per.

45

Super oblata<\/i>. Hostias tibi, domine, humili placatione deferimus ut animae famulorum famularumque tuarum illorum<\/i> et illarum<\/i>, per haec placationis officia, tua<m> misericordia<m> consequantur. Per.

46

Prefatio<\/i>. VD. Aeterne deus. Qui es assumptor animarum sanctarum. Quamvis enim mortis humani generis inlata conditio pectora humans mentesque contristet, tamen clementiae tuae dono spe future inmortalitatis erigimur, et memores salutis aeterne non timemus lucis huius subire dispendium, quia misericordiae tuae munere, fidelibus vita mutatur non tollitur, et in timoris tui observation, defunctis domicilium perpetuae felicitatis adquiritur. Tibi igitur, clementissime pater, preces supplices fundimus et maiestatem tuam devotis mentibus exoramus, ut animae famulorum famularumque tuarum illorum<\/i> <et illarum<\/i>>, quorum commemorationem celebramus, mortis vinculis absolute, transitum mereantur ad vitam. Per Christum dominum nostrum.

47

Infra canonem<\/i>. Hanc igitur oblationem quam tibi pro requie animarum famulorum famularumque tuarum illorum<\/i> et illarum<\/i> offerimus, quaesumus, domine, propitius intuere et concede, ut et mortuis prosit ad veniam, quod cunctis viventibus preparare dignatus es ad medelam. Diesque.

48

Post communionem<\/i>. Inveniant, quaesumus, domine, ^animae^ famulorum famularumque tuarum illorum<\/i> et illarum<\/i> et omnium in Christo quiescentium lucis aeternae consortium, qui in hac luce positi, tuum consecuti sunt sacramentum. Per dominum.

 
X. ITEM ALIA MISSA
49

Fidelium deus omnium conditor et redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum illorum<\/i> et illarum<\/i> remissionem cunctorum tribue peccatorum, ut indulgentiam quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur. Per.

50

Super sindonem<\/i>. Maiestatem tuam, domine, suppliciter exoramus, ut animae famulorum famularumque tuarum illorum<\/i> et illarum<\/i> ab omnibus quae humanitus commiserunt exutae, in tuorum censeantur sorte iustorum. Per.

51

Super oblata<\/i>. Hostias, quaesumus, domine, quas tibi pro animabus famulorum famularumque tuarum illorum<\/i> <et illarum<\/i>> offerimus, propitiatus intende, et quibus fidei christianae meritum contulisti, dones et proemium. Per.

52

<Prefatio<\/i>.> VD. Aeterne deus. Qui inter tristissimas saevientis procellas mortis in te credentibus sanctorum consortium et animarum et corporum beata aeternitate vigorem atque gloriosam nobis sperare resurrectionem, passionis tuae munere, prestitisti. Te supplices exoramus ut, omni labentis peccati errore discusso, sanctifica<ta>s indulgentia tua animas illas in sanctorum patriarcharum sinu suscipias, quatenus illic requie[m] fruentes perpetua, promissae sibi resurrectionis gloriam cum sanctis iugiter permansurae expectent. Per Christum.

53

<Infra canonem<\/i>.> Hanc igitur oblationem quam tibi pro commemo ratione animarum in pace dormientium suppliciter immolamus, quaesumus, domine, benignus accipias et tua pietate concedas, ut et nobis proficiat huius pietatis affectus, et illis impetret beatitudinem sempiternam. Diesque.

54

Post communionem<\/i>. Animabus, quaesumus, domine, famulorum famularumque tuarum illorum<\/i> et illarum<\/i> oratio proficiat supplicantium, ut eas et a peccatis exuas et tuae redemptionis facias esse participes. Per.

 
XI. MISSA IN ANNIVERSARIO
55

Adesto, domine, supplicationibus nostris quibus misericordiam tuam suppliciter deprecamur pro anima famuli tui illius<\/i> cuius hodie annua dies agitur, ut eam, mortalitatis nexibus absolutam, inter sanctos et electos tuos perpetuam habere iubeas portionem. Per.

56

Alia. Suscipe, domine, preces nostras pro anima famuli tui illius<\/i>, cuius anniversarium depositionis diem celebramus, ut si qua<e> in eo maculae de terrenis contagiis adheserunt, remissionis tuae misericordia deleantur. Per.

57

Super sindonem<\/i>. Deus indulgentiarum domine, da famulo tuo illi, cuius anniversarium depositionis diem commemoramus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, luminis claritatem. Per.

58

Super oblata<\/i>. Propitiare, domine, supplicationibus nostris pro anima famuli tui illius<\/i>, cuius hodie annua dies agitur, pro qua tibi offerimus sacrificium laudis, ut eam sanctorum tuorum consortio sociare digneris. Per.

59

Prefatio<\/i>. VD. Per Christum dominum nostrum. Per quem salus mundi, per quem vita omnium, per quem resurrectio mortuorum. Per ipsum te, domine, suppliciter deprecamur ut animae famuli tui, cuius anniversarium diem celebramus, indulgentiam largiaris perpetuam atque contagiis mortalitatis exutam in aeternae salvationis partem restituas. Per eundem.

60

<Infra canonem<\/i>.> Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offerimus pro anima famuli tui cuius hodie annua dies agitur, quaesumus, placatus intende, eamque mortalitatis nexibus absolutam, inter tuos fideles ministros habere perpetuam iubeas portionem. Quam oblationem.

61

Post communionem<\/i>. Inclina, quaesumus, domine, precibus nostris aures tuae pietatis et animae famuli tui illius<\/i>, ^cuius an<n>iversarium depositionis diem celebramus,^ remissionem dones omnium peccatorum ut, his sacrificiis purificatus, consortio mereatur perfrui beatorum. Per.

 
XII. MISSA PRO FRATRIBUS NOSTRIS DEFUNCTIS
62

Deus veniae largitor et humanae salutis amator, quaesumus clementiam tuam ut nostrae congregationis fratres illos<\/i>, qui ex hoc saeculo transierunt, beato illo<\/i> patrono nostro intercedente, ad perpetuae beatitudinis consortium facias pervenire. Per.

63

Super sindonem<\/i>. Deus, vita viventium, spes morientium, salus omnium in te sperantium, presta propitius ut animae famulorum tuorum fratrum huius congregationis illorum<\/i>, a nostrae mortalitatis tenebr^i^s absolutae, beato patrono nostro illo<\/i> intercedente, in perpetua cum sanctis tuis luce laetentur. Per.

64

Super oblata<\/i>. Deus, cuius misericordiae non est numerus, suscipe propitius preces humilitatis nostrae et animabus fratrum nostrorum illorum<\/i>, quibus tui nominis dedisti confessionem, intercedente beato illo<\/i> patrono nostro, per has oblationes, cunctorum remissionem tribue peccatorum. Per.

65

Prefatio<\/i>. VD. Aeterne deus. Maiestatem tuam suppliciter exorantes ut nostri patroni[s] illius<\/i> prece placatus, animas famulorum tuorum fratrum nostrorum illorum<\/i>, omnium malorum suorum concessa venia, in regione lucis constituas electorumque tuorum participes facias. Per Christum.

66

Post communionem<\/i>. Presta, quaesumus, misericors deus, ut animae famulorum tuorum illorum<\/i> fratrum nostrorum pro quibus hoc sacrificium tuae obtulimus maiestati, per huius virtutem sacramenti et intercessione beati illius<\/i> patroni nostri, a peccatis omnibus expiatae, lucis perpetuae, te miserante, recipiant beatitudinem. Per.