×

Research

FRAGMENTUM MISSALIS
(München, Bayerische Staatsbibliothek, Clm 14809/1)
» Credits e note

(f. 1r)
<FERIA III. EBDOMADA I>
1

<Sup(er) pop(ulum)<\/i>. Respice D(omi)ne familiam tuam et praesta ut apud te mens n(ost)ra desiderio fulgeat, quae se carnis macera>tione castigat. Per.

1a

Lec(tio). Esaiae proph(etae)<\/i>. <In diebus> illis locutus est Esaias propheta d<icens: Quaerite> D(omi)n(u)m dum invenire potest, invocate <eum> dum prope est. Derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et rerevertetur (!) ad D(omi)n(u)m et miserebitur eius et ad D(omi)n(u)m D(eu)m n(ost)r(u)m, quoniam multus est ad ignoscendum. Non enim cogitationes meae cogitationes v(est)rae neque viae v(est)rae viae meae, dicit D(omi)n(u)s, quia sicut exa<ltan>tur caeli a terra, sic exaltate sunt viae me<ae> a viis v(est)ris et cogitationes meae a cogitatio<nibus (f. 1v) v(est)ris. Et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertetur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi, dicit D(omi)n(u)s om(ni)p(oten)s.

1b

S. Matheum<\/i>. In illo tempore dicebat D(omi)n(u)s Ih(esu)s discipulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscon>di supra montem posita neque accend<unt luc>ernam et ponunt eam sub modio sed su<per candel>abrum, ut luceat omnibus qui in dom<o sunt. Si>c luceat lux v(est)ra coram hominibus, ut v<ideant v(est)ra bona opera et glorificent patrem v(est)r(u)m qui in caelis est.

2

Sup(er) sin(donem)<\/i>. Ascendent ad te, D(omi)ne, preces n(ost)rae et ab Ecclesia tua cunctam repelle nequitiam. Per.

3

S(uper) obl(atas)<\/i>. Oblatis, q(uaesumu)s, D(omi)ne, placare muneribus et a cunctis nos defende periculis. Per.

4

Pr(ae)f(atio)<\/i>. <VD>. Per Xp(istu)m D(omi)n(u)m n(ost)r(u)m. Qui continuati<s> quadraginta.