×

Research

L'anafora ambrosiana per il Giovedì Santo
Dossier a cura di Giordano Monzio Compagnoni



Feriae quintae in Coena Domini. Tonus partis centralis propriae in canone pro missa vespertina concelebrata in cantu, Mediolani 1965.


Hanc igitur oblationem, quam -tibi offerimus ob diem ieiunii Coenae dominicae, in qua Dominus noster Iesus Christus Filius tuus in novo testamento sacrificandi ritum instituit, dum panem, ac vinum, quod Melchisedech in praefiguratione futuri mysterii sacerdos obtulerat, in sacramentum sui corporis, et sanguinis transformavit celebranda: quaesumus, Domine, placatus intende: ut per multa curricula annorum salvi, et incolumes munera nostra tibi Domino mereamur offerre: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna nos damnatione eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per eundem Christum Dominum nostrum.

Quam oblationem, quam pietati tuae offerimus, tu Deus in omnibus, quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris: ut nobis corpus, et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Iesu Christi.

Qui pridie, quam apro nostra omniumque salute pateretur, accipiens panem, elevavit oculos ad caelos ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens ad eos: Accipite, et manducate ex hoc omnes: HOC EST ENIM CORPUS MEUM.

Simili modo postquam coenatum est, accipiens calicem, elevavit oculos ad caelos ad te Deum Patrem suum omnipotentem:, item tibi gratias agens benedixit, tradiditque discipulis suis, dicens ad eos: Accipite, et bibite ex eo omnes. HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI, NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, MYSTERIUM FIDEI QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM.

Mandans quoque, et dicens ad eos: Haec quotiescumque feceritis, in meam commemorationem facietis: mortem meam praedicabitis, resurrectionem meam annunciabitis, adventum meum sperabitis, donec iterum de caelis veniam ad vos.

Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, Domini nostri Iesu Christi passionis, nec non et ab inferis mirabilis resurrectionis, sed et in caelos gloriosissimae ascensionis, (iungit manus) offerimus praeclarae maiestati tuae, de tuis donis ac datis, hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, hunc panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae.

Supra quae propitio, ac sereno vultu tuo respicere digneris, et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera iusti pueri tui Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.

Supplices te rogamus, omnipotens Deus: iube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, ante conspectum tremendae maiestatis tuae: ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi sumpserimus, omni benedictione caelesti, et gratia repleamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.


Haec facimus, haec celebramus, tua, Domine, praecepta servantes: et ad communionem inviolabilem hoc ipsum, quod corpus Domini sumimus, mortem dominicam nunciamus. Tuum vero est, omnipotens Pater, mittere nunc nobis unigenitum Filium tuum, quem non quaerentibus spunte misisti: qui cum sis ipse immensus, et inaestimabilis; Deum quoque ex te immensum, et inaestimabilem genuisti: ut cuius passionem redemptionem humani generis tribuisti, eius nunc corpus tribuas ad salutem. Per eundem Christum Dominum nostrum.




« Precedente Indice Successivo »