×

Research

L'anafora ambrosiana per il Giovedì Santo
Dossier a cura di Giordano Monzio Compagnoni



PREX EUCHARISTICA V


Sacerdos, manibus extensis, dicit:

Vere sanctus, vere benedictus, Domine:

tu nos participes Filii tui,

tu consortes regni, tu incolas paradisi,

tu angelorum comites esse iussisti,

si tamen illaesa et intemerata fide

caelestis militiae sacramenta servamus.

Haud quid de tua misericordia possumus desperare,

qui tantum munus accepimus,

ut talem, Spiritus sancti virtute,

hostiam tibi offerre mereremur,

Corpus scilicet et Sanguinem Domini nostri Iesu Christi.


Ille enim se pro mundi redemptione

piae ac venerandae tradidit passioni,

qui, formam sacrificii salutis perennis instituens,

hostiam se primus obtulit et docuit primus offerri.


Iungit manus.


In formulis quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Qui pridie quam pro nostra omniumque salute pateretur,

(in cena Domini additur: hoc est hodierna die)

discumbens in medio discipulorum suorum,


accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

et accipiens panem,

elevat oculos

elevavit oculos ad caelos,

ad te Deum Patrem suum omnipotentem,

tibi gratias agens,

benedixit, fregit, deditque discipulis suis,

dicens ad eos:


parum se inclinat

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES:

HOC EST ENIM CORPUS MEUM,

QUOD PRO VOBIS TRADETUR.


Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.


Postea prosequitur:

Simili modo, postquam cenatum est,


accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

accipiens calicem,


elevat oculos,

elevavit oculos ad caelos,

ad te Deum Patrem suum omnipotentem,

item tibi gratias agens,

benedixit, tradiditque discipulis suis,

dicens ad eos:


parum se inclinat

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES:

HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI

NOVI ET AETERNI TESTAMENTI,

QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR

IN REMISSIONEM PECCATORUM.

Mandans quoque, et dicens ad eos:

HAEC QUOTIESCUMQUE FECERITIS,

IN MEAM COMMEMORATIONEM FACIETIS:

MORTEM MEAM PRAEDICABITIS,

RESURRECTIONEM MEAM ANNUNTIABITIS,

ADVENTUM MEUM SPERABITIS,

DONEC ITERUM DE CAELIS VENIAM AD VOS.


Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.


Deinde dicit:

Mysterium fidei.


Et populus prosequitur, acclamans:

Salvator mundi, salva nos,

qui per crucem et resurrectionem tuam liberasti nos.


Postea, extensis brachiis in modum crucis, sacerdos dicit:

Haec facimus, haec celebramus,

tua, Domine, praecepta servantes,

et ad communionem inviolabilem

hoc ipso quod Corpus Domini sumimus,

mortem dominicam nuntiamus.


Dehinc, extensis manibus, prosequitur:

Tuum vero est, omnipotens Pater,

mittere nobis unigenitum Filium tuum,

quem non quaerentibus sponte misisti;

qui, ipse inaestimabilis et immensus,

Deum quoque ex te immensum et inaestimabilem genuisti,

ut, cuius passionem redemptionem humani generis tribuisti,

eius nunc Corpus tribuas ad salutem.


Commemoratio pro vivis.

Populum hunc acquisitionis tuae

universamque plebem tuam, Domine, intuere propitius,

quae una cum papa nostro N.

et episcopo nostro N.,

sacramento beatae passionis

tuas virtutes fideliter profitetur

et sux mirabilia recolit libertatis,

ut, sicut in catholicae unitatem Ecclesiae

sincero congregatur dilectionis affectu,

ita in caelesti convivio

beatae virginis Mariae

omniumque sanctorum

glorioso consortio societur.


Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:

Per Dominum nostrum Iesum Christum,

in quo tibi est honor et gloria,

magnificentia et potestas,

cum Spiritu sancto a saeculis et nunc et semper,

et in omnia saecula saeculorum.


Populus acclamat:

Amen.


« Precedente Indice Successivo »