×

Research

Ambrosian Liturgy of the Hours in latin: chapter IV

Caput IV
DE VARIIS CELEBRATIONIBUS PER ANNI CIRCULUM


I. DE CELEBRATIONE MYSTERIORUM DOMINI

201. Officium dominicae incipit a primis Vesperis et habet secundas Vesperas. In die dominica, iis exceptis quae ut propria assignantur, omnia sumuntur e Psalterio. Datur vero psalmodia propria dominicae VI Adventus, dominicae infra octavam Nativitatis Domini et dominicae VI Quadragesimae seu in Palmis de Passione Domini. In fine Officii lectionis, praeterquam in Adventu et Quadragesima dicitur Te Teum.

202. Maxime convenit ut, ubi fieri potest, cum populo celebrentur saltem Vesperae, secundum perveterem consuetudinem (1).

b) De triduo paschali

203. In triduo paschali, Officium celebratur sicut describitur in Proprio de Tempore.

204. Feria V in Cena Domini, Missa dicitur inter Vesperas; ii vero qui Missam vespertinam non participant, Vesperas dicant modo qui describitur in libro Liturgiae Horarum ambrosianae.

205. Feria VI in Passione Domini et Sabbato sancto habeatur ante Laudes matutinas, quantum fieri potest, publica et popularis celebratio Officii lectionis. Ii qui non participant celebrationem publicam post-meridianam, Vesperas dicant modo qui describitur in libro Liturgiae Horarum.

206. Vigilia paschalis ambrosiana locum tenet tam Vesperarum, quarum lucernarium est praeconium paschale, quam Officii lectionis.

207. Vesperae ergo et Completorium Sabbati sancti ab iis tantum dicuntur, qui Vigiliae paschali non intersunt. Iidem praeterea pro Officio lectionis Paschatis ex ipsa Vigilia legant saltem quattuor lectiones cum cantibus et orationibus, deinde dicant hymnum Te Deum et orationem diei.

Laudes dominicae Resurrectionis ab omnibus dicuntur. Convenit Vesperas celebrari modo sollemniore ad tam sacri diei occasum colendum et apparitiones commemorandas; quibus Dominus suis discipulis se ostendit. In iis Vesperis, in ecclesiis paroecialibus fiat pro opportunitate processio ad fontes inter commemorationem baptismalem. (2).

c) De tempore paschali

209. Indolem paschalem accipit Liturgia Horarum ex acclamatione Alleluia, qua concluduntur pleraeque antiphonae (cfr. n. 121); insuper ex hymnis, antiphonis et precibus specialibus, denique e lectionibus propriis, respectivis Horis assignatěs.

210. In primis Vesperis dominicae Pentecostes, post hymnum et responsorium, in choro leguntur quattuor lectiones cum suis psalmellis et orationibus, quod laudabiliter fit etiam extra chorum; deinde canitur Missa de Vigilia ab altera lectione incipiendo usque ad communionem inclusive. Post communionem, omissis psalmis cum suis antiphonis et orationibus, dicitur, cum sua antiphona, Canticum Magnificat. Deinde, omissa commemoratione baptismali, dicitur oratio post communionem et fit dimissio. Nisi Missa de Vigilia dicitur, post quattuor lectiones, Vesperae a psalmodia prosequuntur.

d) De Quadragesima

211. A primis Vesperis dominicae in capite Quadragesimae (post Responsorium «in choro») usque ad vigiliam paschalem, Alleluia non dicitur.

Feria VI uniuscuiusque hebdomadae in Quadragesima, ad Vesperas, post hymnum et ante psalmodiam in choro leguntur duae lectiones cum suis psalmellis et orationibus; quod laudabiliter fit etiam extra chorum. Et omittitur canticum evangelicum Magnificat.

212. In tota hebdomada in Authentica, Officium celebratur sicut describitur in Proprio de Tempore.

e) De Nativitate Domini et tempore Nativitatis

213. De primis Vesperis Nativitatis Domini, servetur quod de primis Vesperis Dominicae Pentecostes indicatum est (cfr. supra n. 210).

214. In nocte Nativitatis Domini, ante Missam, convenit ut sollemniter celebretur Officium lectionis, quod quidem pro opportunitate breviore forma peragere licet, valde tamen commendatur ut integre protrahatur secundum traditionem ambrosianam, ut suo loco indicatur.

215. Laudes in die Nativitatis de more dicuntur ante Missam in aurora.

216. Festa quae Nativitatem Domini comitantur, dominica et aliae dies infra octavam atque sollemnitas Epiphaniae Domini celebrentur modo qui describitur in Proprio. De primis Vesperis Epiphaniae, servetur quod in primis Vesperis Dominicae Pentecostes indicatum est (cfr. supra n. 210), Officium lectionis sollemnitatis Epiphaniae pro opportunitate breviore forma peragere licet, valde tamen commendatur ut integre protrahatur secundum traditionem ambrosianam, ut suo loco indicatur.

f) De Tempore Adventus

217. Feriae Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive celebrantur eodem modo quo feriae communes, adhibitis vero hymnis, lectionibus sive longioribus sive brevibus, responsoriis et precibus ei tempori propriis.

Feriae vero a die 17 ad diem 24 decembris, quae feriae de Exceptato nuncupantur, Officium habent proprium, ut suo loco indicatur.

g) De aliis Domini sollemnitatibus et festis

218. Ad ordinandum Officium in aliis sollemnitatibus et festis Domini, serventur, cum aptis variationibus, ea quae dicta sunt supra nn. 136 et 157. In fine Officii lectionis dicitur Te Deum.


II. DE CELEBRATIONE SANCTORUM

219. Ita componuntur Sanctorum celebrationes, ut diebus festis vel sacris temporibus ipsa mysteria salutis recolentibus non praevaleant (3), neve cursum psalmodiae et lectionis divinae passim deprimant aut repetitiones indebitas pariant, utque legitima devotio uniuscuiusque opportune foveatur. Iis principiis innititur tum reformatio Calendarii iussu Concilii Vaticani II peracta, tum ea ratio celebrandi Sanctos in Liturgia Horarum, quae sequentibus numeris describitur.

220. Celebrationes Sanctorum sunt aut sollemnitates, aut festa, aut memoriae.

221. Memoriae vero sunt aut obligatoriae aut ad libitum. Ad decernendum utrum conveniat necne talem memoriam ad libitum celebrari in Officio cum populo vel in communi persolvendo, ratio habeatur boni communis vel verae ipsius coetus devotionis, non solius praesidis.

222. Si eadem die plures occurant memoriae ad libitum, una tantum celebrari potest, omissis ceteris.

223. Sollemnitates, eaeque solae, transferuntur ad normam rubricarum.

224. Partes proprias, si forte desint, supplent respectiva Communia Sanctorum.

I. Quomodo ordinandum sit Officium in sollemnitatibus Sanctorum

225. Sollemnitates habent primas Vesperas die praecedente et secundas Vesperas die ipsa.

226. In Vesperis, tam primis quam secundis, lucernarium, hymnus, responsorium, antiphonae, psalmi, orationes, psallendae, sunt propria; quod si propria deficiant, sumantur de Communi.

In primis Vesperis post hymnum et responsorium datur notitia de Sancto.

Praeterea si adsunt altare vel reliquiae illius Sancti, illue fit processio iuxta n. 45.

227. In Laudibus matutinis, antiphonae, orationes, canticum, psalmi et hymnus sunt propria; quod si propria deficiant sumantur de Communi.

228. In Officio Lectionis dicuntur tria cantica; omnia vero sunt propria, sive hymnus, sive antiphonae et cantica, sive lectiones et responsorium post lectionem. Lectio prior est biblica, altera hagiographica. Si vero agitur de Sancto qui cultum localem tantum habet et ne in Appendice quidem libri Liturgiae Horarum partes speciales obtinuit, omnia sumuntur de Communi.

In fine Officii lectionis, dicitur hymnus Te Deum et, nisi sequantur Laudes matutinae, oratio propria.

229. Per diem, seu Hora Tertia, Sexta et Nona, hymnus dicitur cotidianus, nisi aliter indicatur, psalmodia est complementaris, potius ex ps, 118, cum antiphona propria.

Lectio brevis, responsorium et oratio conclusiva sunt propria.

230. Ad Completorium, omnia sunt de dominica, respective post I et post II Vesperas.

2. Quomodo ordinandum sit Officium in festis Sanctorum

231. Festa, sicut sollemnitates, habent tam I quam II Vesperas. Ad Vesperas et ad Laudes, omnia fiunt ut in sollemnitatibus. Ad Officium vero lectionis, psalmi vel cantica et lectio biblica, nisi sint propria, sumuntur de Communi (cfr. supra n. 67). Hymnus Te Deum adiungitur.

232. Per diem, seu Hora Tertia, Sexta et Nona, Hymnus dicitur cotidianus; psalmi cum suis antiphonis dicuntur de feria, nisi in Proprio aliter notetur. Lectio brevis, responsorium et oratio conclusiva sunt propria.

233. Completorium dicitur sicut diebus ordinariis.

3. Quomodo ordinandum sit Officium in memoriis Sanctorum

234. Memoriae habent tantum primas Vesperas. Inter memoriam obligatoriam et memoriam ad libitum, si haec reapse celebratur, nulla est differentia in ratione ordinandi Officii. Ad primas Vesperas, ante psalmodiam datur notitia de Sancto.

235. In Vesperis, Officio lectionis et Laudibus matutiněs:

a) psalmi et cantica cum suis antiphonis et Commemoratio baptismatis sumuntur e feria currente, nisi forte adsint antiphonae propriae vel psalmi propri, qui singulis locis indicantur;

b) lucernarium, hymnus, antiphonae ad Magnificat et Benedictus, acclamationes et preces, si sunt propria, dicenda sunt de Sancto, secus dicuntur aut de Communi aut de feria currente;

e) oratio in fine Officii lectionis necnon oratio I Laudum matutinarum et II Vesperarum sunt de Saneto, aliae de feria currente;

d) in Officio lectionis, lectio biblica cum suo responsorio est de Scriptura occurrente. Altera lectio est hagiographica propria, qua deficiente, sumitur lectio ex textibus Patrum diei currentis.

Non dicitur Te Deum; laudabiliter Laus angelorum magna dici potest.

236. Per diem, seu Hora Tertia, Sexta et Nona, et ad Completorium, nihil fit de Sancto, sed totum de feria.

4. Quomodo ordinandum sit Officium cum celebratio Sanctorum fit sollemnis ratione locali

237. Cum ratione locali celebratio Sanctorum fit sollemnis, omnia, nisi adsint propria, sumuntur de Communi.


III. DE CALENDARIO ADHIBENDO ET DE FACULTATE ELIGENDI ALIQUOD OFFICIUM VEL ALIQUAM EIUS PARTEM

a) De calendario adhibendo

238. Officium tam in choro quam in communi persolvendum est iuxta calendarium proprium, scilicet dioecesis, vel familiae religiosae, vel singularum ecclesiarum (4). Sodales autem familiarum religiosarum cum communitate Ecclesiae localis iunguntur in celebrandis Dedicatione ecclesiae cathedralis et Patronis principalibus loci et amplioris dicionis ubi degunt (5). Attamen in celebratione cum populo praeferendus est ritus localis.

Quivis clericus aut religiosus officio divino quolibet titulo adstrictus, qui Officium participat in communi iuxta aliud calendarium aut alium ritum ac suum, hoc modo suo muneri quoad hanc partem Officii satisfacit.

239. In celebratione quae a solo fit servari potest aut calendarium loci aut calendarium proprium, praeterquam in sollemnitatibus et festis propriis (6).

b) De facultate eligendi aliquod Officium

240. In feriis, quae admittunt celebrationem memoriae ad libitum, iusta de causa celebrari potest, eodem ritu (cfr. nn. 234-236), Officium alicuius Sancti inscripti eo die in Martyrologio aut in eius Appendice rite approbata.

241. Extra sollemnitates, dominicas Adventus, Quadragesimae et Paschae, ferias de Exceptato, ferias Quadragesimae, hebdomadam in Authentica, octavam Paschae et diem 2 novembris, publicam ob causam aut devotionis gratia celebrari potest, sive in toto sive ex parte, aliquod Officium votivum: quod fieri potest verbi gratia ratione peregrinationis, vel festi localis.

Dominicis per annum, celebrari non potest iisdem adiunctis nisi Officium de Domino.

c) De facultate eligendi aliqua formularia

242. In quibusdam casibus particularibus eligi possunt in Officio formularia diversa ab iis quae occurrunt, dummodo ne tangatur ordinatio generalis uniuscuiusque Horae et serventur regulae quae sequuntur.

243. In Officio dominicarum, sollemnitatum, festorum Domini, feriarum Quadragesimae et hebdomadae in Authentica, dierum infra octavas Paschae et Nativitatis, necnon feriarum de Exceptato, nunquam mutare licet ea formularia, quae sunt propria vel huic celebrationi appropriata, cuius generis sunt lucernaria, antiphonae, hymni, lectiones, responsoria, orationes et etiam saepissime psalmi.

Pro psalmis vero et canticis dominicalibus quae sumi deberent ex hebdomada currente, possunt pro opportunitate substitui psalmi dominicales et cantica alius hebdomadae, immo, si agitur de Officio cum populo, alii psalmi ita selecti, ut populus per gradus adducatur ad psalmos intellegendos.

244. In Officio lectionis, lectio currens de sacra Scriptura semper in honore habenda est. Pertinet etiam ad Officium votum Ecclesiae «ut intra praestitutum annorum spatium, praestantior pars Scripturarum sanctarum populo legatur» (7).

Iis attentis, temporibus Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et Paschae, cursus lectionum de Scriptura, qui proponitur in Officio Lectionis, ne derelinquatur; tempore per annum, iusta de causa, aliquo die vel paucis diebus continuis, eligi possunt lectiones inter eas, quae proponuntur pro aliis diebus vel etiam inter alias lectiones biblicas, exempli gratia eum fiunt exercitationes spiritales vel conventus pastorales vel preces pro unitate Ecclesiae, et aliae res huiusmodi.

245. Si quando lectio continua ob aliquam sollemnitatem vel festum vel peculiarem celebrationem intermittitur, in eadem hebdomada licebit, prae oculis habita ordinatione totius hebdomadae, aut partes omittendas cum aliis componere, aut quinam textus aliis praeferendi sint statuere.

246. In eodem Officio lectionis, loco lectionis alterius tali diei assignatae, eligi potest, iusta de causa, alia lectio eiusdem temporis, desumpta sive e libro Liturgiae Horarum sive e Lectionario ad libitum. Insuper diebus ferialibus per annum, fieri potest lectio quasi continua operis alicuius Patris, quod consonet cum mente biblica et Liturgica.

247. Lectiones breves, orationes, cantus et preces quae proponuntur pro feriis temporis peculiaris, dici possunt in aliis feriis eiusdem temporis, exceptis casibus n. 243 indicatis.

248. Etsi unicuique observatio totius cursus Psalterii per hebdomadas distributi cordi esse debet (8), pro opportunitate tamen sive spiritali sive pastorali, loco psalmorum certo diei assignatorum dici possunt psalmi eiusdem Horae alii diei assignati.   Sunt etiam quaedam adiuncta per occasionem occurrentia, in quibus aptos psalmos et alias partes ad instar Officii votivi eligere Iicet.




NOTE  (torna in cima)
  1. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 100.
  2. De statione ad fontes, cfr. supra n. 45.
  3. Cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 111.
  4. Cfr. Normae universales de anno liturgico et de calendario, n. 52.
  5. Cfr. Ibid., n. 52 e. Cfr. Ecclesiae Mediolanensis Synodus XLVI, cost. 49.50.
  6. Cfr. Tabula dierum liturgicorum, nn. 5 et 9.
  7. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 51.
  8. Cfr. supra, nn. 100-109.

« Precedente Indice Successivo »