×

Ricerca

Dossier sobre la oración eucarística VI - Página 2


P. Borella, Unità e continuità del canone nei testi ambrosiani del giovedì santo e della veglia pasquale, «Ambrosius», 1965, pp. 89-93.
 
Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus.
Qui cum Deus esset maiestatis, descendit de coelo formam servi qui primus perierat suscepit et sponte pati dignatus est, ut eum quem ipse fecerat liberaret.
Qui pridie quam pro nostra et omnium salute pateretur [...] discumbens in medio discipulorum suorum, et accipiens panem, elevavit oculos ad coelos ad Te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens + benedixit, fregit, deditque diseipulis suis dicens ad eos: ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM. Simili modo, postquam coenatum est accipiens calicem, elevavit oculos ad Te Deum Patrem suum omnipotentem; item tibi gratias agens, + benedixit tradidit discipulis suis dicens ad eos: ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, MYSTERIUM FIDEI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM.
Mandans quoque et dicens ad eos: HAEC QUOTIESCUMQUE FECERITIS IN MEAM COMMEMORATIONEM FACIETIS, MORTEM MEAM PRAEDICABITIS, RESURRECTIONEM MEAM ANNUNTIABITIS, ADVENTUM MEUM SPERABITIS DONEC ITERUM DE COELIS VENIAM AD VOS.
Haec facimus, haec celebramus tua, Domine, praecepta servantes, et ad communionem inviolabilem hoc ipsum quod Corpus Domini sumimus mortem dominicam nuntiamus. Tuum vero est, omnipotens Pater, mittere nunc nobis unigenitum Filium tuum, quem non quaerentibus sponte misisti.


« Precedente Indice Successivo »