×

Ricerca

Liturgia Ambrosiana de las Horas en latín: capítulo V

Caput V
DE RITIBUS SERVANDIS IN CELEBRATIONE COMMUNI


I. DE VARIIS MUNERIBUS ADIMPLENDIS

249. In celebratione Liturgiae Horarum non aliter atque in ceteris actionibus liturgicis, «quisque, sive minister sive fidelis, munere suo fungens, solum et totum id agat, quod ad ipsum ex rei natura et normis liturgicis pertinet» (1).

250. Si praeest Archiepiscopus, praesertim in ecclesia Metropolitana, a suo presbyterio et ministris circumdetur, cum plenaria et actuosa participatione plebis. Quando in eadem Metropolitana ecclesia sollemniter Vesperis praesidet, induitur planeta ut in Missa (2).

251. In omni vero celebratione cum populo, de more praesit sacerdos vel diaconus, et adsint quoque ministri. Presbyter vel diaconus, qui celebrationi praesidet, super albam vel superpelliceum induat stolam, et etiam, pro opportunitate, pluviale.

252. Sacerdotis vel diaconi praesidentis est, ad sedem suam Officii initium facere, in Vesperis salutatione populi, in aliis Horis versu introductorio; ad Officium lectionis dicere versum Benedictus es Deus et lectores benedicere; orationes omnes proferre; ad Vesperas preces monitione introducere, orationem dominicam inchoare, populum in fine salutare, benedicere et dimittere.

253. Intercessiones vespertinas et acclamationes Laudum profert diaconus, vel, eo absente, aut sacerdos aut minister.

254. Deficiente presbytero vel diacono, is qui praeest Officio est tantum unus inter pares; presbyterium non ingreditur, nec salutat nec benedicit populum.

255. Qui munere lectoris funguntur, loco apto stantes proferunt Iectiones, sive longiores, sive breviores. Ante lectiones longiores, si adest sacerdos vel diaconus, lector inclinatus petit benedictionem.

256. Ad lucernarium cui praeest sacerdos vel diaconus, ipse dum responsorium lucernarii cantatur, accendit candelabra quae ministri ei praesentant atque deinde disponunt prope vel super altare, et alia candelabra vel lampadas ecclesiae accen dunt. Postea celebrans accepto turibulo altare incensat (3). Incensatio autem iterari potest ad canticum Magnificat.

Quando, in celebrationi sollemni Laudum, canitur antiphona ad crucem, tres acolythi afferunt crucem et binos cereos accensos in medium chori, cantores vero consistunt in modum coronae circa crucem et circa sacerdotem qui, eam respiciens, orationem complebit finita antiphona.

257. Antiphonarum vel psalmorum et canticorum vel aliorum cantuum inchoatio a cantore seu cantoribus fiat. Ad psalmodiam quod attinet, serventur ea quae dicta sunt supra, nn. 122-126.

Antiphona quae in libris Liturgicis ut «duplex» adnotatur, dicitur vel canitur a duobus alternantibus choris; id est prima pars (usque ad V.) ab altero choro, secunda vero (post V.) ab altero.

258. Choralis obligatio communitatem afficit, non vero Iocum celebrationis qui non est necessario ecclesia, praesertim si agitur de illis Horis quae sine sollemnitate persolvuntur.

259. Omnes participantes stant:

a) dum ad Vesperas celebrans salutat populum et peragitur lucernarium;

b) dum dicuntur versus introductorii uniuscuiusque ex aliis Horis;

e) dum dicitur antiphona ad crucem, psalmus directus et hymnus;

d) dum dicuntur orationes;

e) dum ad Vesperas fit Commemoratio Baptismalis vel laus sanctorum;

f) dum dicitur canticum ex Evangelio;

g) dum dicuntur intercessiones, et acclamationes ad Christum Dorninum, oratio dominica et ad dimissionem.

260. Omnes sedentes, praeterquam ad Evangelium, auscultant lectiones vel notitiam de Sancto.

261. Dum responsorii, alii psalmi et alia cantica cum suis antiphonis dicuntur, coetus de more sedet.

262. Omnes signant se signo crucis, a fronte ad pectus et ab umero sinistro ad dexterum, cum, in principio Horarum, dicitur Deus,  in adiutorium.


II. DE CANTU IN OFFICIO

263. In rubricis et normis huius Institutionis verba «dicere» vel «proferre» et similia intellegi debent aut de cantu aut de recitatione, iuxta principia quae infra ponuntur.

264. «Celebratio divini Officii in cantu, utpote quae huius precationis naturae magis congruat, et indicium sit plenioris sollemnitatis atque profundioris unionis cordium in laudibus Dei persolvendis, enixe commendatur iis qui in choro vel in communi ipsum Officium divinum persolvunt» (4).

265. Cum enim ad omnem actionem liturgicam, tum praecipue ad Liturgiam Horarum pertinent ea quae de cantu liturgico declarantur a Concilio Vaticano II (5). Quamquam enim omnes et singulae partes ita instauratae sunt, ut etiam a solo cum fructu recitari possint, plures ex iis generis sunt lyrici ideoque pleniorem suum sensum nonnisi cantu exprimunt, praecipue psalmi, cantica, hymni et responsoria.

266. Cantus ergo in Liturgia Horarum persolvenda non ut ornatus quidam habendus est, qui quasi extrinsecus ad orationem accedat, sed magis ex profunditate animae orantis atque Deum laudantis profluit et communitariam cultus christiani indolem plene ac perfecte patefacit.

Laude ergo digni sunt coetus christiani cuiuslibet generis, qui formam hanc precationis quam saepissime usurpare nituntur; ad hoc debita catechesi atque exercitatione tum clerici ac religiosi, tum fideles instruendi sunt, ut potissimum diebus festis Horas cum gaudio concinere valeant. Quia vero difficile est Officium integrum cum cantu proferre, et ceterum laus Ecclesiae neque ex sua origine neque ex sua natura propria censenda est elericorum vel monachorum, sed ad totam eommunitatem christianam pertinet, plura simul prae oculis habenda sunt principia, ut celebratio Liturgiae Horarum in cantu et fieri recte possit et veritate ac nitore fulgeat.

267. In primis convenit ut saltem diebus dominicis et festis cantus adhibeatur, et ex eius usu varii gradus sollemnitatis dignoscantur.

268. Item cum non omnes Horae eiusdem sint ponderis, expedit ut etiam per cantum illae prae ceteris extollantur, quae revera cardines sunt Officii, nempe Laudes matutinae et Vesperae.

269. Praeterea etsi celebratio, quae tota in cantu peragitur, commendatur dummodo arte et spiritu excellat, cum fructu tamen quandoque principium «progressivae» sollemnitatis adhiberi potest, tum ex rationibus practicis, tum ex eo quod varia celebrationis liturgicae elementa non indiscriminatim aequiparantur, sed suum quodque nativum sensum munusque verum denuo recipere potest.

Principium itaque «progressivae» sollemnitatis illud est, quod plures gradus medios admittit inter Officium cx integro cantatum et simplicem recitationem omnium partium. Haec ratio magnam gratamque varietatem praebet, cuius mensura aestimanda est ex colore diei vel Horae quae celebratur, ex natura singulorum elementorum quae Officium constituunt, ex numero denique vel indole communitatis, necnon ex numero cantorum qui suppetit talibus adiunctis.

Per hanc maiorem variandi copiam laus publica Ecclesiae frequentius quam antea in cantu peragi ac multimode variis accommodari adiunctis poterit, ac spes non modica effulget fore ut novae viae novaeque formae inveniantur pro nostra aetate, sicut semper factum est in vita Ecclesiae.

270. In actionibus liturgicis in cantu lingua latina celebrandis, principem locum, ceteris paribus, obtineant Ambrosianae Ecclesiae melodiae, ad fidem antiquorum codicum restitutae. Si vero forte pro antiphona in libro Liturgiae Horarum proposita deest melodia, conficietur iuxta melodiam «typum» quae antiphonae illi apta sit. Attamen «nullum genus musicae sacrae Ecelesia ab actionibus liturgicis arcet, dummodo spiritui ipsius actionis liturgicae et naturae singularum eius partium respondeat et debitam actuosam populi participationem non impediat» (6)

271. Cum autem Liturgia Horarum lingua vernacula persolvi possit, «congrua cura habeatur ut parentur melodiae, quae in cantu divini Officii lingua vernacula adhibeantur» (7).

272. Nihil tamen impedit quominus in una eademque celebratione partes aliae alia lingua canantur (8).

273. Quaenam elementa sint praeprimis eligenda ut cum cantu proferantur, e genuina celebrationis liturgicae ordinatione deducitur, quae postulat ut sensus et natura cuiusque partis et cantus probe serventur; sunt enim, quae cantum per se requirant (9). Huiusmodi sunt imprimis acclamationes, responsiones post salutationes sacerdotis et ministrorum et in precibus litanicis, ac praeterea antiphonae et psalmi, necnon versus intercalares seu responsa repetita, atque hymni et cantica (10)

274. Psalmos constat (cfr. nn. 101-121) arcte conecti cum musica, quod traditione tam iudaica quam christiana comprobatur. Revera ad plenam intellegentiam multorum psalmorum non paulum confert quod ipsi canuntur vel saltem in hac luce poetica et musica semper perspiciuntur. Si igitur fieri potest, haec forma praeferenda videtur, saltem diebus et in Horis praecipuis, atque secundum nativam indolem psalmorum.

275. Diversi modi psalmodiam exsequendi supra, nn. 122-126, describuntur, inter quos varietas inducatur non tam ex externis adiunctis quam ex diverso eorum psalmorum genere, qui in una celebratione occurrunt: ita melius fortasse erit audire psalmos sapientiales aut historicos, cum e contrario hymni aut gratiarum actiones per se cantum communem secumferant. Id unum autem maxime interest, ut celebratio haud rigida sit nec artificiosa seu de exsequendis tantummodo normis mere formalibus sollicita, sed rei veritati respondeat. Ad hoc enim primo enitendum, ut animi genuinae studio orationis Ecclesiae informentur et incundum sit Dei celebrare laudem (cfr. Ps 146).

276. Hymni orationem etiam eius qui sine cantu Horas recitat alere possunt, si doctrinae et artis excellentia pollent; per se tamen et ex consilio sancti Ambrosii ad cantum destinantur, ideoque suadetur ut hac forma, quantum fieri potest, proferantur in celebratione communitaria.

277. Lucernarium, quod modo responsoriali dicitur, per se ad cantum, et quidem popularem, destinatur. Optandum ut talibus modis musicis ditetur, quibus facilius a fidelibus cantetur, ideoque in ecclesiis paroecialibus licebit, pro opportunitate pastorali, omnibus diebus dominicis et festis lucernarium Quoniam tu illuminas seligere, diebus vero ferialibus Dominus illuminatio mea.

278. Responsorium breve post lectionem brevem item per se ad cantum popularem destinatur. Responsorium vero quod priorem lectionem in Officio lectionis sequitur et psalmelli qui in Vesperis, ut dictum est supra, n. 48, lectiones sequuntur, ex sua indole atque munere cantum deposcunt. Valde ergo optandum est, ut modis musicis ornentur si ea lingua vernacula exsequenda sunt; si vero lingua latina, aliquando iuvabit ea modis musicis simplicioribus ac facilioribus exsequi. In cursu tamen Officii ita instructa sunt, ut etiam in recitatione a solo et privata vim suam retineant.

279. Lectiones sive longiores sive breves per se ad cantum non destinantur; cum proferuntur, sedulo attendendum est, ut digne, clare et distincte legantur et ab omnibus reapse percipi ac probe intellegi possint. Ille ergo solus modus musicus in lectione accipi potest, quo auditio verborum et intellegibilitas textus melius obtineri valeat.

280. Textus qui singulatim a praeside proferuntur, velut orationes, decore et apte cani possunt, praesertim lingua latina.




NOTE  (torna in cima)
  1. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 28.
  2. Cfr. Beroldus, ed. M. Magistretti, p. 80. Mens Constitutionis conciliaris est, ut per totam actionem liturgicam iisdem vestibus utatur.
  3. Cfr. Beroldus, op. cit., pp. 64-65. Non tamen auferantur candelabra ab altari ante finem Vesperarum. Praeterea melius videtur incensatio fieri durante lucernario, quam post hymnum et responsoriurn.
  4. S. Congr. Rituum, Instructio Musicam sacram, 5 martii 1967, n. 37: A.A.S. 59 (1967), p. 310; cfr. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 99.
  5. Cfr. Conc. Vat. Il. Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium,n. 113.
  6. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, 5 martii 1967, n. 9: A.A.S. 59 (1967), p. 303; cfr. Conc. Vat. II,  Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 116.
  7. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, 5 martii 1967, n. 41; cfr. nn. 54-61: A.A.S. 59 (1967), pp. 312,316-317.
  8. Cfr. Ibid., n. 51: A.A.S. 59 (1967), p. 315.
  9. Cfr. ibid., n. 6: p. 302.
  10. Cfr. Ibid., nn. 16a, 38: pp. 305, 311.

« Precedente Indice