×

Ricerca

L'anafora ambrosiana per il Giovedì Santo
Dossier a cura di Giordano Monzio Compagnoni



Missale ambrosianum latinum-italicum, Mediolani 1965, pp. 209-216 (per la traduzione del prefazio: Prefazi ambrosiani del tempo, III, Mediolani 1966, p. [II])


Praefatio

Per Christum Dominum nostrum. Qui cum Deus esset in caelis, ad delenda hominum peccata descendit in terras: et qui humanum genus venerat liberare, tamquam obnoxius debitor, illicito pretio Dominus a servo distrahitur: et qui angelos iudicat, in hominis est iudicio constitutus: ut hominem, quem ipse fecerat, de morte liberaret. Et ideo cum angelis et archangelis, cum thronis ac dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes. [Sanctus...]


Per Cristo nostro Signore. Egli pur essendo Dio nei cieli, discese sulla terra per cancellare i peccati degli uomini. Venuto a liberare il genere umano, viene venduto per un prezzo iniquo da uno schiavo, come se si trattasse di un debitore colpevole; costituito giudice degli angeli è ora trascinato davanti al tribunale di un uomo. Tutto questo per liberare dalla morte l'uomo ch'egli stesso aveva creato. Per questo con gli angeli...



Canon huius Missae.


Sacerdos extendens, elevans et iungens manus, elevatisque ad caelum oculis, et statim demissis, inclinatus profunde ante altare dicit:


Te igitur, clementissime Pater, per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, supplices rogamus, et petimus, (facit crucis signum in medio altaris, illudque osculatur) uti accepta habeas, et benedicas (signat ter super oblata) haec + dona, haec + munera, haec + sancta sacrificia illibata, (extensis manibus prosequitur) in primis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica: quam pacificare, custodire, adunare, et regere digneris toto orbe terrarum: una cum filo tuo papa nostro N. et pontifice nostro N. sed et omnibus orthodoxis atque catholicae, et apostolicae f idei cultoribus.


Commemoratio pro vivis.

Memento, Domine, famulorum, famularumque tuarum, N. et N. (iunctis manibus orat aliquantulum pro quibus intendit deinde extensis manibus prosequitur), et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est, et nota devotio: pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se, suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis, et incolumitatis suae: tibique reddunt vota sua, aeterno Deo, vivo, et vero.


Infra Canonem.

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo traditus est Dominus Iesus Christus.

Tu nos, Domine, participes Filii tui, tu consortes regni tui, tu incolas paradisi, tu angelorum comites esse iussisti: si tamen illaesa, et intemerata fide caelestis militiae sacramenta servamus. Haud quid desperare de tua misericordia possumus, qui tantum munus accepimus, ut talem tibi hostiam offerre mereremur. corpus scilicet, et sanguinem Domini nostri Iesu Christi. Qui se pro mundi redemptione piae illi, ac venerandae tradidit passioni: qui formam sacrificii salutis perennis instituens, hostiam se primus obtulit, et primus docuit offerri. Sed et memoriam venerantes in primis gloriosae semperque Virginis Mariae, genitricis eiusdem Dei, ac Domini nostri Iesu Christi: sed et beati Ioseph eiusdem Virginis sponsi et beatissimorum apostolorum, et martyrum tuorum,

Petri et Pauli, Clementis, Chrysogoni,

Andreae, Iacobi, Ioannis et Pauli,

Ioannis, Thomae, Cosmae et Damiani,

Iacobi, Philippi, Apollinaris, Vitalis,

Simonis et Thaddaei, Nazarii et Celsi,

Bartholomaei; Matthaei, Protasii et Gervasii,

Xysti, Laurentii, Victoris, Naboris,

Hippolyti, Vincentii, Felicis et Calimerii,

Cornelii, Cypriani,

et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis, precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. (Iungit manus) Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.


Infra Actionem.


Manibus expansis super oblata.


Hanc igitur oblationem, quam -tibi offerimus ob diem ieiunii Coenae dominicae, in qua Dominus noster Iesus Christus Filius tuus in novo testamento sacrificandi ritum instituit, dum panem, ac vinum, quod Melchisedech in praefiguratione futuri mysterii sacerdos obtulerat, in sacramentum sui corporis, et sanguinis transformavit celebranda: quaesumus, Domine, placatus intende: ut per multa curricula annorum salvi, et incolumes munera nostra tibi Domino mereamur offerre: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna nos damnatione eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. (Iungit manus) Per eundem Christum Dominum nostrum.

Quam oblationem, quam pietati tuae offerimus, tu Deus in omnibus, quaesumus, (signat ter supra oblata) bene + dictam, ad + scriptam, ra + tam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris: (signat semel super hostiam, et semel super calicem) ut nobis cor + pus, et san + guis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Iesu Christi.


Iunctis manibus vadit ad cornu altaris; ubi nihil dicens lavat digitos, et abster inde redit ad medium altaris, et dicit:


Qui pridie, quam apro nostra omniumque salute pateretur, (accipit hostiam, et elevat oculos) accipiens panem, elevavit oculos ad caelos ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, (Hostiam benedicit) bene + dixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens ad eos: Accipite, et manducate ex hoc omnes.


Verba consecrationis distincte, secreto, et attente dicit:


HOC EST ENIM CORPUS MEUM.


Genuflectit, surgit, elevat Hostiam a populo adorandam; reponit super corporale: iterum genuflectit. Mox erectus detegit calicem, pallam collocat super hostiam consecratam et prosequitur:


Simili modo postquam coenatum est, (accipit calicem, et elevat oculos) accipiens calicem, elevavit oculos ad caelos ad te Deum Patrem suum omnipotentem:, item tibi gratias agens (sinistra tenens calicem, dextera signat super eum) bene + dixit, tradiditque discipulis suis, dicens ad eos: Accipite, et bibite ex eo omnes.


Calicem tenens ambabus manibus parum elevatum, profert verba consecrationis.


HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI

NOVI ET AETERNI TESTAMENTI,

MYSTERIUM FIDEI

QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR

IN REMISSIONEM PECCATORUM.


Deponit calicem, statimque supra ipsum primores digitos tergit. Tum genuflectit, surgit, ostendit populo, dicens:


Mandans quoque, et dicens ad eos: Haec quotiescumque feceritis, in meam commemorationem facietis: mortem meam praedicabitis, resurrectionem meam annunciabitis, adventum meum sperabitis, donec iterum de caelis veniam ad vos.


Reponit, tegit, et iterum adorat. Deinde extensis brachiis in modum crucis, dicit:


Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, Domini nostri Iesu Christi passionis, nec non et ab inferis mirabilis resurrectionis, sed et in caelos gloriosissimae ascensionis, (iungit manus) offerimus praeclarae maiestati tuae, de tuis donis ac datis, (oblata ter signat communiter) hostiam + puram, hostiam + sanctam, hostiam + immaculatam, (tum semel super Hostiam solam, et semel super calicem solum) hunc panem + sanctum vitae aeternae, et calicem + salutis perpetuae.


Dehinc extensis manibus ante pectus, dicit:


Supra quae propitio, ac sereno vultu tuo respicere digneris, et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera iusti pueri tui Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.


Iunctis deinde manibus, et super altare positis, profunde inclinatus dicit:


Supplices te rogamus, omnipotens Deus: iube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, ante conspectum tremendae maiestatis tuae: (facit crucis signum in medio altaris, illudque osculatur) ut quotquot ex hac altaris participatione (producit signum crucis semel super hostiam, et semel super calicem) sacrosanctum cor + pus et san + guinem Domini nostri Iesu Christi sumpserimus, (signat se) omni benedictione caelesti, et gratia repleamur (Iungit manus). Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.


Commemoratio pro defunctis.

Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum, qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis, N. et N. (Iungit manus, et orat pro his defunctis, pro quibus intendit. Tum extensis manibus dicit): Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis, ac pacis ut indulgeas, deprecamur. (Iungit manus et caput inclinat) Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.


Percutit pectus, elata aliquantulum voce dicens:

Nobis quoque minimis, et peccatoribus (reliqua secreto) famuli tuis de multitudine misericordiae tuae sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis, et martyribus,

Ioanne et Ioanne, Perpetua, Anastasia,

Stephano, Andrea, Agata, Euphemia,

Barnaba, Petro, Lucia, Iustina,

Marcellino, Agnete, Sabina, Thecla,

Caecilia, Felicitate, Pelagia atque Catharina,

et cum omnibus sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. (Iungit manus) Per Christum Dominum nostrum.

Haec facimus, haec celebramus, tua, Domine, praecepta servantes: et ad communionem inviolabilem hoc ipsum, quod corpus Domini sumimus, mortem dominicam nunciamus. Tuum vero est, omnipotens Pater, mittere nunc nobis unigenitum Filium tuum, quem non quaerentibus spunte misisti: qui cum sis ipse immensus, et inaestimabilis; Deum quoque ex te immensum, et inaestimabilem genuisti: ut cuius passionem redemptionem humani generis tribuisti, eius nunc corpus tribuas ad salutem. Per eundem Christum Dominum nostrum.

Per quem haec omnia; Domine, semper bona creas, (signat ter supra hostiam simul et calicem, dicens) sancti + ficas, vivi + ficas, benedicis, et nobis famulis tuis largiter praestas, ad augmentum fidei, et remissionem omnium peccatorum nostrorum.


Accipit patenam eamque hostiae supponit, collocans patenam simul cum hostia super corporale ante calicem. Deinde discooperit calicem, et, facta genuflectione, accipit manu sinistra calicem, dextera vero hostiam, quam tenet parum elevatam super calicem. Calicem cum hostia aliquatenus elevando, et omnia signa crucis omittendo, dicit:

Et est tibi Deo Patri omnipotenti ex ipso, et per ipsum, et in ipso omnis honor, virtus, laus, gloria, imperium, perpetuitas, et potestas, in unitate Spiritus sancti per infinita secula seculorum.

R. Amen.


[...]


Ipsius praeceptum est, Domine, quod agimus, cuius nunc te praesentia postulamus. Da sacrificio auctorem suum, ut impleatur fides rei in sublimitate mysterii: ut sicut veritatem caelestis sacrificii exsequimur, sic veritatem dominici corporis, et sanguinis hauriamus. Per eundem Christum Dominum nostrum, dicentes:

[Pater noster...]


Ciò che stiamo compiendo, o Signore, e comando di colui alla cui presenza ora ti chiediamo: porgi nel sacrificio il suo istitutore, perche si adempia la fedelta del rito, nella sublimita del mistero, e a quel modo con cui noi ci atteniamo in autentico al sacrificio celeste, così possiamo attingere in realta al corpo e al sangue del Signore. Te lo chiediamo per lo stesso Cristo Signore nostro, col dire:

[Padre nostro...]


« Precedente Indice Successivo »