×

Ricerca

FRAGMENTUM SACRAMENTARII S. MAURICII
(Milano, Archivio di Stato, Cimeli, cart. 1, n. 45)
» Credits e note

V. MISSA IN COMMEMORATIONE SANCTORUM VEL IN AGENDA MORTUORUM
20

Beati martyris tui illius<\/i>, quaesumus, domine, intercessione nos protege, et animam famuli tui illius<\/i> sacerdotis sanctorum tuorum iunge consortiis. Per.

21

Super sindonem<\/i>. Adiuva nos, domine deus poster, beati martyris tui illius<\/i> precibus exoratus, et animam famuli tui illius<\/i> sacerdotis in beatitudine sempiternae lucis constitue. Per.

22

Super oblata<\/i>. Suscipe, quaesumus, domine, propitius hostias placationis et laudis quas tibi in honore sancti martyris tui illius<\/i> nomini tuo consecrandas deferimus, et pro requie famuli tui illius<\/i> sacerdotis tibi suppliciter immolamus. Per.

23

Prefatio<\/i>. VD. Aeterne deus. Te enim, quaesumus, domine, amator pure conscientiae, ut respicias de summitate et hoc sacrificium, intercedente beato martyre tuo illo, sanctificare digneris. Animamque famuli tui illius<\/i> sacerdotis in aeterna beatitudinis luce constituas. Per Christum dominum.

24

Post communionem<\/i>. Ascendant ad te, domine, preces nostrae et animam famuli tui illius<\/i> sacerdotis gaudia aeterna suscipia^n^t, ut quem fecisti adoptionis participem, iubeas hereditati[s] tuae esse consortem. Per.

 
VI. MISSA UNIUS DEFUNCTI
25

Inclina, domine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericordiam tuam suppliciter deprecamur, ut animam famuli tui illius<\/i>, quam de hoc saeculo migrare iussisti, in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum iubeas esse consortem. Per.

26

Super sindonem<\/i>. Fidelium deus animarum conditor et redemptor, famulo tuo illi<\/i> cunctorum remissionem tribue peccatorum, ut, quam semper optavit, indulgentiam consequatur. Per.

27

Super oblata<\/i>. Animam famuli tui illius<\/i>, quaesumus, domine, ab omnibus vitiis conditionis humanae haec absolvat oblatio, quae totius mundi tulit immolata peccata. <Per.>

28

Prefatio<\/i>. VD. Aeterne deus. Hostiasque placationis et laudis offerre, ut, perpetuae misericordiae largitate, animam famuli tui illius<\/i> in lucis aeterne facias regione gaudere. Per Christum.

29

<Infra canonem<\/i>.> Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius<\/i>, quaesumus ut placatus accipias et miserationum tuarum largitate concedas, ut quicquid terrena conversatione contraxit his sacrificiis emundetur, ac mortis vinculis absoluta transitum mereatur ad vitam. Diesque nostros.

30

Post communionem<\/i>. Presta, domine, quaesumus ut anima famuli tui illius<\/i>, his purgata sacrificiis, indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. Per.

 
VII. ITEM ALIA MISSA UNIUS DEFUNCTI
31

Omnipotens sempiterne deus, cui numquam sine spe misericordiae supplicatur, propitiare animae famuli tui illius<\/i>, ut qui de hac vita in tui nominis confessione discessit, sanctorum tuorum numero facias aggregari. Per.

32

Super sindonem<\/i>. Presta, quaesumus, omnipotens deus, ut animam famuli tui illius<\/i> in congregatione iustorum aeterne beatitudinis iubeas esse consortem. Per.

33

Super oblata<\/i>. Propitiare, domine, quaesumus, animae famuli tui illius<\/i> pro qua tibi hostias placationis offerimus, et quia in hac luce in fide mansit catholica, in futura vita ei retributio condonetur. Per.

34

Prefatio<\/i>. VD. Aeterne deus. In cuius adventu cum geminam iusseris assistere plebem, iubeas et famulum tuum illum<\/i> a numero discerni malorum, quem etiam tribuas poene aeterne evadere flammas et iuste potius adipisci premia vitae, induique iubeas devicta morte vigorem, semperque inextinctam habere luminis auram, eique dignare concedere perpetuam preclaro in corpore vitam. Ubi nox nulla suas defendet atra tenebras, securus de salute, placidis laetetur in horis, semper victurus, semperque in luce futurus. Per Christum.

35

Infra canonem<\/i>. Hanc igitur oblationem, quam tibi pro requie animae famuli tui illius<\/i> offerimus, quaesumus, domine, placatus accipias et tua pietate concedas, ut mortalitati[bu]s nexibus absoluta, inter fideles tuos mereatur habere portionem. Diesque.

36

<Post communionem<\/i>.> Presta, quaesumus, omnipotens deus, ut animam famuli tui illius<\/i> ab angelis ^lucis^ susceptam, in preparatis habitaculis deduci facias beatorum. Per dominum nostrum.

 
VIII. MISSA IN DIE DEPOSITIONIS TERTII SEPTIMI VEL TRIGESIMI
37

Adesto, domine, quaesumus, ^supplicationibus nostris^ pro anima famuli tui illius<\/i> cuius ^in^ die tertio, septimo vel trigesimo depositionis suae officium commemorationis impendimus, ut si qua ei[us] saecularis macula inhaesit aut vitium mundiale infecit, dono tuae pietatis indulgeas et extergas. Per.

38

Super sindonem<\/i>. Quaesumus, domine, famulo tuo illi<\/i> cuius diem tertium, septimum vel trigesimum obitus sui commemoramus, sanctorum atque electorum largire consortium et rorem misericordiae tuae perennis infunde. Per.

39

Super oblata<\/i>. Adesto, domine, supplicationibus nostris et hanc oblationem, quam tibi offerimus ob diem depositionis tertium, septimum, trigesimum pro anima famuli tui illius<\/i>, placatus ac benignus assumme. Per.

40

Prefatio<\/i>. VD. Aeterne deus. Cuius imperio nascimur, cuius arbitrio regimur, cuius misterio redempti sumus, cuius etiam praecepto in terram, de qua sumpti sumus, praevaricationis lege dissolvimur, atque tuo nutu resurrectionis ad gloriam pulvis ex homine in hominem reparatur. Nostri est, domine, meriti quod perimus, tuae vero pietatis et gratiae, quod morte consumpti, redivivo cinere perpetuam revocamur ad vitam. Per Christum.

41

<Infra canonem<\/i>.> Hanc igitur oblationem, domine, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius<\/i> cuius depositionis diem tertium, septimum vel trigesimum celebramus, quo deposito corpore, animam tibi creatori reddidit quam dedisti. Pro quo petimus divinam clementiam tuam ut, mortis vinculis absolutum, transitum mereatur ad vitam. Per Christum.

42

Post communionem<\/i>. Omnipotens sempiterne deus, collocare dignare animam et spiritum famuli tui illius<\/i>, cuius diem tertium, septimum vel trigesimum celebramus, in sinibus Abrahae, Isaac et lacob, ut cum dies agnitionis tuae venerit, inter sanctos et electos tuos cum resuscitari precipias. <Per.>