×

Ateneo

Decreto di istituzione canonica del
Pontificio Istituto Ambrosiano di Musica Sacra
(1940)

SACRA CONGREGATIO DE SEMINARIIS ET DE STUDIORUM UNIVERSITATIBUS

Decretum

      Cardinalis Archiepiscopus Mediolanensis enixe a Sancta Sede expetivit ut Schola Ambrosiana Musicae Sacrae, a se pro singulari studio Ambrosianae Liturgiae instaurandae novem abhinc annis Mediolani condita, tanquam Altiorum Studiorum Pontificium Institutum agnosceretur cum facultate gradus academicos conferendi. Sanctissimus autem Dominus noster divinae Providentiae Pius papa XII, huius sacrae Congregationis cardinali praefecto infrascripto referente, petitioni Eminentissimi archiepiscopi Mediolanensis benigne annuere dignatus est.
      Itaque haec Sacra congregatio Pontificium Institutum Ambrosianum Musicae Sacrae, cum iuribus et officiis ceterarum facultatum studiorum ecclesiasticorum, Mediolani erigit et erectum declarat, ea tamen lege ut in eodem Instituto gradus academici conferantur adamussim secundum Statuta Pontificii Insituti Musicae Sacrae in Urbe erecti, quocum Institutum ipsum Ambrosianum perpetuo consociatum censeatur, servatis ceteris de iure servandis.
      Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
      Datum Romae, ex aedibus Sancti Callisti, die XII mensis martii, in festo sancti Gregorii I, papae et Ecclesiae doctoris, anno Domini MCMXXXX.



Praefectus
I. Card. Pizzardo

Secretarius
Ernestus Ruffini



Altri documenti di fondazione:
Per una Scuola superiore di canto Ambrosiano 1931
Comunicazione dell'istituzione canonica 1940