Il Preconio
Dossier a cura di Giordano Monzio Compagnoni


Missale ambrosianum, 1983.
Fra [] le varianti dell'editio typica 1902.

Exultet iam angelica turba caelorum;
exultent divina mysteria,
et pro tanti regis victoria
tuba intonet salutaris.
Gaudeat se tot tellus irradiata fulgoribus,
et, aeterni regis splendore lustrata,
totius orbis sentiat amisisse caliginem.
Laetetur et mater Ecclesia,
tanti luminis adornata fulgore,
et magnis populorum vocibus haec aula resultet.
Quapropter, astantibus vobis, fratres carissimi,
ad tam miram sancti huius luminis claritatem,
una mecum, quaeso,
Dei omnipotentis misericordiam invocate,
ut qui me non meis meritis
intra levitarum numerum dignatus est aggregare,
luminis sui gratiam infundendo,
cerei huius laudem implere praecipiat.
Praestante Domino nostro Iesu Christo Filio suo,
secum vivente atque regnante Deo,
in unitate Spiritus sancti
per omnia saecula saeculorum
R. Amen.

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Dignum et iustum est,
vere [vere quia] dignum et iustum est, aequum et salutare
nos tibi semper, hic et ubique, gratias agere,
Domine sancte Pater, omnipotens aeterne Deus.
Qui populorum pascha cunctorum,
non pecudum cruore nec adipe,
sed Unigeniti tui, Domini nostri Iesu Christi,
sanguine corporeque dicasti,
ut, supploso ritu gentis ingratae,
legi gratia succederet,
et una victima, per semetipsam tuae maiestati semel oblata,
mundi totius expiaret offensam.
Hic est Agnus lapideis praefiguratus in tabulis,
non adductus e gregibus,
sed evectus e caelo;
nec pastore indigens, sed Pastor bonus ipse tantummodo;
qui animam suam pro suis posuit ovibus et rursus assumpsit,
ut nobis et humilitatem divina dignatio
et spem resurrectio corporalis ostenderet.
Qui coram tondente se non vocem queruli balatus emisit,
sed evangelico proclamavit oraculo, dicens:
Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram maiestatis.
Ipse nobis et te reconciliat, Pater omnipotens,
et pari tecum maiestate fultus indulget.
Nam, quae patribus in figura contingebant,
nobis in veritate proveniunt.

Ecce iam ignis columna resplendet,
quae plebem Domini beatae noctis tempore
ad salutaria fluenta praecedat,
in quibus persecutor mergitur,
et Christi populus liberatus emergit.
Nam, sancti Spiritus unda conceptus,
per Adam natus ad mortem,
per Christum regignitur ad vitam.
Solvamus igitur voluntarie celebrata ieiunia,
quia pascha nostrum immolatus est Christus;
Nec solum corpore epulemur Agni,
sed etiam inebriemur et sanguine.
Huius enim tantummodo cruor
non creat piaculum bibentibus, sed salutem.
Ipso quoque vescamur et azymo,
quoniam non de solo pane vivit homo,
sed de omni Verbo Dei.
Siquidem hic est panis, qui descendit e caelo,
longe praestantior illo quondam mannae imbre frugifiuo,
quo tunc Israel epulatus interiit.
Hoc vero qui vescitur corpore,
vitae perennis possessor existit.
Ecce vetera transierunt, facta sunt omnia nova.
Nam circumcisionis Mosaicae mucro iam scabruit,
et Iesu Nave acuta lapidum obsolevit asperitas,
Christi vero populus insignitur fronte, non inguine;
lavacro, non vulnere;
chrismate, non cruore.
Decet ergo in hoc Domini Salvatoris nostri
vespertinae resurrectionis adventu
caeream nos adolere pinguedinem,
cui suppetit candor in specie,
suavitas in odore,
splendor in lumine;
quae nec marcescenti liquore defluit,
nec offensam tetri nidoris exhalat.
Quid enim magis accommodum, magisque festivum,
quam Iesseico flori floreis excubemus et tedis?
Praesertim cum et Sapientia de semetipsa cecinerit:
Ego sum flos agri et lilium convallium.
Ceras igitur nec pinus exusta desudat,
nec crebris sauciata bipennibus cedrus illacrimat,
sed est illis arcana de virginitate creatio;
et ipsae transfiguratione nivei candoris albescunt.
Eandem vero papyrum liquida fontis unda producit,
quae instar insontis animae
nullis articulatur sinuata compagibus,
sed, virginali circumsepta materiae,
fit hospitalis ignibus, alumna rivorum.
Decet ergo adventum Sponsi
dulciatis Ecclesiae luminaribus opperiri,
Et largitatem sanctitatis acceptam,
quanta valet devotionis dote pensare,
nec sanctas interpolare tenebris excubias,
sed tedam sapienter perpetuis praeparare luminibus,
ne, dum oleum candelis adiungitur,
adventum Domini tardo prosequamur obsequio,
qui certe in ictu oculi, ut coruscus, adveniet.

Igitur in huius diei vespere
cuncta venerabilis sacramenti plenitudo colligitur,
et, quae diversis sunt praefigurata vel gesta temporibus,
huius noctis curriculo devoluta supplentur.
Nam primum hoc vespertinum lumen,
sicut illa dux magorum stella, praecedit.
Deinde mysticae regenerationis unda subsequitur,
velut, dignante Domino, fluenta Iordanis.
Tertio resurrectionem Christi
vox apostolica sacerdotis adnuntiat.
Tum ad totius mysterii supplementum
Christo vescitur turba fidelium.
Quae summi sacerdotis et apostoli [antistitis] tui Ambrosii
oratione sanctificata vel meritis,
resurrectionis dominicae diem,
Christo in omnibus prosperante, suscipiat.
Per bonum et benedictum Filium tuum
Dominum nostrum Iesum Christum,
cum quo beatus vivis et regnas Deus,
in unitate Spiritus sancti
per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.


  Indice Successivo »